A& ſingulos proceſſus, ſententias, cenſuras, & pœnas quos & quas contra exemptionem, liberationem, ſuſceptionem, & decretum hujuſmodi forſan haberi vel promulgari, necnon quicquid ſecus a quoquam quavis auctoritate ſcienter vel ignoranter attemptari conrigerit, irrita & inania, nulliuſque exiſtere roboris vel momenti, non obſtantibus felicis recordationis Innocentii papæ IV. prædeceſſoris noſtri circa exemptos, quæ incipit volentes, & aliis apoſtolicis conſtitutionibus & or-
|
dinationibus ceteriſque contrariis quibuſcumque. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam noſtræ exemptionis, liberationis, conſtitutionis, declarationis & decteti infringere, vel ei auſu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præſumpſerit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli apoſtolorum ejus ſe noverit incurſurum. Datum Romæ apud S. Petrum anno incarnationis dominicæ mcccclxxii. tertio decimo cal. Aprilis, pontificatus noſtri anno ſecundo.
|
I. Willelmi Auxitani archiepiſcopi & Raimundi Lactorenſis epiſcopi eccleſias S. Genii, & ſancti Clari Cluniaco concedentium.1074. II. Pacta inter Eduardum Angliæ regem, &E Geraldum epiſcopum Lactorenſem, de dominio & juribus Lactorenſis urbis. |
& tenere debet in civitate, & ſuburbio Lactorenſi, cum commiſſis, ſeu incurramentis, exercitibus, cavalcatis, pedagiis, leudis, vadiis ſeu pœnis, nundinis, mercatis, macellis, furno, & aliis juribus & deveriis, ad dictam medietatem pertinentibus quocumque nomine cenſeantur, nundina diei Lunæ in ... carnio dumtaxat excepta. Necnon medietatem illius partis quam habet, & tenet in molendino de Rapaſſac cum pertinentiis ſuis, pro centum libris rendalibus monetæ uſualis Burdegalenſis, quas centum libras idem dominus rex pro ſe, hæredibus & ſucceſſoribus ſuis tenetur aſſignare eidem epiſcopo, pro ſe & ſucceſſoribus ſuis infra quadriennium continuum, & completum a data præſentium in epiſcopatu ſuo, vel in diœceſi Agennenſi citra Garomnam ad arbitrium bonorum virorum. Pro quibus centum libris aſſignavit & tradidit in præſenti idem dominus rex dicto epiſcopo tres pogeſias, ſeu pictas, ſeu tres partes unius denarii Burdegalenſis pedagii, cum honore & pertinentiis ſuis : de illis tribus denariis & obolo quos habet in pedagio ſuo de Millano, per ipſum epiſcopum, & ſucceſſores ſuos cum ſuo honore, commiſſi, incurrementis & pertinentiis pacifice poſſidendas, quouſque prædictæ centum libræ ut prædictum eſt, ſint allignatæ, & extunc dictus dominus rex conſtituit ſe nomine dicti domini epiſcopi tres pogeſias poſſidere, &c. Et ſciendum quod idem epiſcopus nomine ſuo & eccleſiæ ſuæ, & ſucceſſorum, dedit, donavit & ceſſit ex cauſa permutationis prædicto regi, heredibus & ſucceſſoribus ſuis, omne jus, & omnem actionem realem, perſonalem & mixtam, quam idem epiſcopus nomine ſuo & ecclesiæ ſuæ habebat, & habere debebat contra quoſcumque ratione medietatis prædictæ. Et dictum dominum regem poſuit idem epiſcopus in poſſeſſionem omnium prædictorum, & dedit regi prædicto vel alii nomine ſuo, authoritatem & potentiam mittendi in poſſeſſionem omnium prædictorum, ac conſtituit idem epiſcopus ſe poſſidere nomine regis prædictam medietatem dominii, juſtitiatus & juriſdictionis, & pertinentiarum ipſarum, &c. Et dom. Lucas de Thaney miles, ſeneſcallus Vaſconiæ, vel qui pro tempore fuerit requiſitus per epiſcopum, vel ejus mandatum, tenetur jurare ſe integre ſervaturum permutationem dictam, & jura & libertates eccleſiæ Lactorenſis defenſare, &c. Actum in capitulo eccleſiæ Lactorensis v. die exitus Februarii anno Domini mcclxxiii. regnante Edwardo rege Angliæ, ſede Burdegalenſi vacante. P. Gondaumerio majore Burdegalenſi. Teſtes dominus Phom. de Clar. dominus Oto de Pardeilano ; dominus Oto de Leoman. Fortanerius de Caſanova milites. Petrus de Pomeriis archid. Leomanenſis, Jordanus archid. Lactorenſis, & alii canonici.
|
- ↑ Lege 1074. cui anno convenit indictio 12.