Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/89

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


109 ECCLESIA MIMATENSIS. uo cœmeteria quæ hæretici invaserant, de manibus ipsorum recuperavit : plures ecclelias inter furentes bellorum civilium motus dirutas, reparari curavit. V isitatiouem generalem suæ diœcesis, quam a ducentis retro post annis factam fuis- se nulla exstabat memoria, constanter inchoavit, & summo studio feliciter absolvit. Ejus hortatu Carmclitæ Mimatenses, qui a primæva insi> titutione aliquantulum deflexerant, reformationem amplexi sunt. Conventum monialium B. Ursulæ m civitate Mimatensi fundavit, ip- iasque opera sua & pecunia adjuvit in ædisican* d s ecclesia & monasterio ; necnon & alium conventum prædictarum monialium B. Ursulæ ] in oppido S. Hilerii, ( S. Chelirs) de Apcherio fundari petmisit. In urbe Lingoniensi ( Lan- gogne) ejusdem præsulis tempore fundatur a civibus sacra domus pro CapuciniS, cujus primus lapis positus est solemniter die 15. Septem- briS an. 1650. In oppido Salquensi (Sangucs cn Gevaudan) conditur parthenon Urfulinarum eodem anno ; & an. 1635. in oppido Melzeriensi (Malxdtu) iisdem virginibus iomitissa de Crus- sol dedit castrum S. liari, ut ibi monasterium construerent. Die 8. Augusti in urbe Maro- logiensi ( Marifuge) admittuntur Minoritæ Capucini anno 1659. die vero 17.Julii Langoniæ monialesdictæ/se Nojlrc-Dame. Ecclesiam suam cathedralem tum picturiS, tum stromatibus, tum organiS mirifice ornavit. Magnam partem palatii episcopalis in civitate Mimatensi solo æquatam restituit : castrum episcopale de Chanae magnis sumtibus instauravit ; pontem pro* pe oppidum.B. Mariæ de Quezaco ære proprio refecit : duo etiam alii pontes juxta Mimatem ejus cura reparati sunt, & in reædisicanda ecclesia insignis collegiatæ B. Mariæ de Carcere urbis Marologii jamdiu a novatoribus destrue* u, sedulo laboravit. Lutetiæ vitæ finem inve— j nit 20. Octobris an. 1659. apoplexia oppressus, ætatis 88. jacet que ibidem m ecclesia Augustin. discalceatorum. LXVII. HYACINTHUS. Hyacinthus Serroni Romanus ordinis S. Do- . minici, Annæ reginæ matri ab eleemosyniS, ex episcopo Arausicano designatur episcopus Mimatensis, mense Martio an. 1661. Acceptis bullis Alexandri papæ VII. datiS VI. idus Augusti ejusdem anni, possesiionem assecutus est 15. No » vembris, sacramento regi antea pœstito. 19, Augusti Annam Austrilcam reginam matrem laudavit oratione funebri in ejus exsequiis Lutetiæ celebratis a totius cleri Gallicani cœtu ibidem congregato. Transiit ad archiepiscopa~ tum Albiensem anno 1676. LXVIII. FRANCIS CUS PLACIDUS. Ex nobili genere pagi Ebroicensis ortum duce* bat Franciscus Placidus de Baudry dePiancourt, qui ab adolescentia factus monachus in coenobio crucis S. Leufredi diœcesis Ebroicensis ordi* nis S. Benedicti, ob scientiam ( erat enim doctor theologus facultatis Parisiensis) & alias eximias dotes, abbas creatus suerat. Ab hac iaque dignitate ad majorem, nimirum episcopalem ase cendit, nominatus a rege cpiscopuS Mimatensis mense Julio, an. 1677. consecratur die 16. Januarii in ecclesia regalis abbadæ S. Germania pratis apud Parisios, ab archiepiscopo hujus urbis, cooperantibus episcopis Ebroicensi & En- golifinensi. Obiit in iua urbe episcopali anno 1707. desinente. L X I X. PETRUS V. Petrus Baglion de laSalle de Saillant major archidiaconus ecclesiæ Pictaviensis, & vicarius generalis patrui sui hujus urbiS episcopi, ichedula regia designatur episcopus Mimatensis die 24. Decembris an. I7o7.Sacram accepit unctionem die 24. Junii an. 1708. in oratorio palatii archie- piscopalis Parisiensis, ab eminentiflimo cardinali de Noailles Parisiorum archiepiscopo aflis- tentibus episcopis Ucetiensi& Amciensu Die 1. Julii sequentis regi obsequium fidemque juravit in sacello castri Fontis-bcllaquei, die vero 20. Septembris solemni pompa in urbem suam invectus est : cui occurrerunt ad multa milliaria proceres utriusque ordinis, equestris & ogati. Præesse pergit hoc anno 1714. NONNULLI PRÆPOSITI MIMATENSES. ALdebertus de Tornello præpositus ecclesiæ Mimatensis, deinde episcopus, anno 1151. Arnaldus de Petra præpositus anno 123 2. aliter appellatur a nonnullis Armandus. Electus est episcopus tempore Innocentii IV. an. circiter 1243. sed æmulum habuit. VideinOdilone de Mercorio episcopo. Bompar Virgilii præpositus Mimatensis, & postea episcopus, an. 1366. B. præpositus, & vicarius generalis Guillelmi VI. episcopi Mimatensis, comitis Gabalitani in remotis agentis x. cal. Junii 1313. in chartis Can- togilensibus. Bertrandus de Cenaret præpositus Mimatensis, eligitur episcopus mense Junio an. 1524. Sed electio ejus rejicitur, quod pugnaret contra concordata facta inter Leonem X. & Francisa cum I. Francorum regem. Carolus du Rousseau pratpositus, & postea episcopus ineunte seculoXVII.