Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

litterarum, quas ab infantia coluisti, nec colere unquam desinis, vicissim ab ipsis ad miraculum excultus. Te auctore, Te hortatore in litteratos munificum se præbeat, & Congregationem nostram, quæ magis ac magis in optimarum artium studiis proficit, tueri dignetur.

Vive in multos annos‚ Celsissime Interrex, & commissum tibi regnum guberna, qua cœpisti prudentia, justitia, bonitate. Hujus autem virtutis majus-ne argumentum excogitari potest, quam quod patiaris, ut tantillo munere in toto orbe Christiano, & apud seros nepotes, testatam faciam gratitudinem & observantiam in Te meam totiusque nostra Congregationis‚


Regiæ Celsitudinis T,




Addictissimus & humillimus servus
Fr. Dionysius de Sainte-Marthe.
e Congregatione S. Mauri Presbyter.