A
III. Vicarii generales Raimundi Laſcurrenſis epiſcopi, uniunt eccleſiam S. Johannis Darrien monaſtierio S. Sigiſmundi de Ortheſia.1342. A Bbas monaſterii Reulæ, & prior S. Mariæ de Serris vicarii generales in ſpiritualibus & temporalibus reverendi patris in Chriſto domini Raimundi Dei gratia epiſcopi Laſcurrenſis in remotis agentis, religiolis ac ſanctimonialibus dominæ abbatiſſæ monaſterii S. Sigiſmundi de Ortheſia ordinis S. Benedicti, Aquenſis dioceſis, & ejus conventui ſalutem & religioſum Domino devotum impendere famulatum. Quia. Spiritus Domini ubi vult ſpirat, nec aſpirationisB hujuſmodi ſit ratio inquirenda, cum ſint inveſtigabiles viæ ejus, nec ſit qui dicat, cur ita facis ? eſt tamen in ejus glorioſis operibus delectandum, & pro modulo fragilitatis humanæ naturæ divinis laudibus inſiſtendum gaudere debemus. Igitur valde & gaudemus utique intra viſcera mentis noſtræ, cum videamus noſtris temporibus, & in noſtris confinibus novum fontem exuberantem divinæ gratiæ ſcaturire : videlicet eccleſiam S. Johannis miraculorum culmine rutilare, cujus quidem fontem quaſi a late ** f. latixe. fluminum paradiſi ſterilitatem iſtius patriæ irrigari, & fervidam : ** f. fecundari. ibi namque glorioſus Dominus juſtis meritis & interceſſione beati Johannis, ut pie creditur, diverſis languentibus devote ad dictam eccleſiam accedentibus reſtituit ſanitatem, claudis greſſum, cæſis viſum, muris verbumC prout unicuique eſt neceſſarium, ut a fide dignis intelleximus, experimento didicimus in quibuſdam. Cum igitur ibi miſeris ſeu male habentibus tot beneficia conferantur, & creaturæ non habent quid pro collatis ſibi beneficiis rependerent, & creatore dignum valde cenſemus & conſonum rationi, ut ſaltem in dicta laudes Domino & beato Johanni a devotis fidelibus impendantur. Ad vos igitur noſtræ cogitationis oculos erigentes, pie ex voto veſtræ profeſſionis immaculatum vitam ducentes in via Domini ambulatis, vos ipſas offerentes gratum domino holocauſtum, & otia fugientes, contemplationi aſſidue inſiſtentes non ſolum ſepties in die laudes Domino decantantes ſine intermiſſione necdum laudibus delectantes juxta dictum propheticum : Psalm. 33. 1.Benedicam Dominum in omni temporeD ſemper laus ejus in ore meo matutina, cum veſtra converſatio ſit in cœlis : hinc eſt quod his & multis aliis inducti, & præſertim ad preces & inſtantiam, & ob honorem & reverentiam nobilis & potentis dominæ Alienordis comitiſſæ Fuxi vicecomitiſſæ Bearni & marſiani, quæ clemens & propitia perſonis miſerabilibus honeſte viventibus vos & veſtrum monaſterium videtur velle favore proſequi gratioſo, eccleſiam S. Johannis Darrien dictæ Laſcurrenſis dioceſis, cum juribus pertinentiis univerſis, vobis, & veſtro monaſterio auctoritate præſentium duximus conferendum, proteſtato tamen de jure dicti domini epiſcopi, & eccleſiæ Laſcuriæ, de jure rectoris, qui de præſenti gratiam poſſidet, quibus pecuniæ noſtram collationem non intendimus derogare ; de proteſtato quod in poſterum per ſacerdotem idoneum, vel aliquibus deE veſtris faciatis dictæ eccleſiæ deſerviri ; cui ſacerdoti ſufficienter provideatur de proventibus & reditibus eccleſiæ antedictæ, etiamſi oporteat ad arbitrium præfati domini noſtri epiſcopi Laſcurrenſis, & in teſtimonium omnium præmiſſorum impendente præſentibus, ſigilla noſtra duximus apponenda. Datum Laſcurii die Lunæ poſt feſtum Natalis, anno Domini mcccxlii.- |
IV. Tabula fundationis monaſterii Regulæ, (la Reule en Bearn.)Ex chartul. Regulenſi. N Otum ſit omnibus fidelibus, &c. Eſt ſitum in pago Vaſconiæ, qui Sylveſtrenſis dicitur pertinens ad diœceſim Laſcurrenſis eccleſiæ epiſcopi. Cœpit autem inſtitui temporibus comitis Willelmi Sancii cum favore vicecomitis Centulli Gaſtonis, & Lupiniacenſis Lupi Garciæ, & principibus Vaſconiæ, & vicinis abbatibus, & militibus & laicis, & clericis terræ illius. In quibus temporibus Arſias cognomento Raca pontifex eſſe videbatur, & cum illius conſilio factum eſt omnino. V. Præceptum de aggregatione Silvæ-latæ ordini Ciſtercienſi.1286. |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/905
Appearance
Haec pagina emendata est
199
ECCLESIÆ LASCURRENSIS