Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
de congruentiis primi gradus.

quaesitus, z, numeris a, b respective congruus esse debeat. Omnes itaque valores ipsius z sub forma Ax+a continentur, ubi x est indeterminatus sed talis, ut fiat Ax+ab(modB). Quodsi iam numerorum A, B divisor communis maximus est δ, resolutio completa huius congruentiae hanc habebit formam: xv(modBδ), sive quod eodem redit, x=v+kBδ, denotante k numerum integrum arbitrarium. Hinc formula Av+a+kABδ omnes ipsius z valores comprehendet, i. e. z Av+a(modABδ) erit resolutio completa problematis. Si ad modulos A, B tertius accedit, C, secundum quem, numerus quaesitus z debet esse c, manifesto eodem modo procedendum, quum binae priores conditiones in unicam iam sint conflatae. Scilicet si numerorum ABδ, C divisor communis maximus =ε, atque congruentiae ABδx+Av+a c(modC) resolutio: xw(modCε), problema per congruentiam z ABwδ+Av+a(modABCδε) complete erit resolutum. Similiter procedendum, quotcunque moduli proponantur. Observari convenit ABδ, ABCδε esse numerorum A, B; et A, B, C respective minimos communes dividuos, facileque inde perspicitur, quotcunque habeantur moduli A, B, C etc., si eorum minimus communis dividuus sit M, resolutionem completam hanc formam habere, zr(modM). Ceterum quando ulla congruentiarum auxiliarium est irresolubilis, problema impossibilitatem involvere concludendum est. Perspicuum vero, hoc evenire non posse, quando omnes numeri A, B, C etc. inter se sint primi.

Ex. Sint numeri A, B, C; a, b, c; 504, 35, 16; 17, 4, 33; hic duae conditiones ut z sit 17(mod504) et 4(mod35) unicae, ut sit 521(mod2520) aequivalent; ex qua cum hac: z33(mod16) coniuncta, promanat z3041(mod5040)


33.

Quando omnes numeri A, B, C etc. inter se sunt primi, constat, productum ex ipsis esse minimum omnibus communem dividuum. In quo casu manifestum est, omnes congruentias za(modA); zb(modB) etc. unicae zr(modR) prorsus aequivalere, denotante R numerorum A, B, C etc. productum. Hinc vero vicissim sequitur, unicam conditionem zr(modR) in plures dissolvi posse; scilicet si R quomodocunque in factores inter se primos A, B, C etc resolvitur, conditiones zr(modA), zr(modB), zr(modC), etc. propositum exhaurient. Haec observatio methodum nobis aperit