Pagina:Gesner novus thesaurus vol1 part1of2.pdf/1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I. De litera A.

A [1], princeps etiam apud Latinos litera, quam ut ait Martia. Capella 3. sub hiatu oris congruo solo spiritu memoramus. Figura, ut caeterae fere, a Graecis. Veget. de re milit. 3, 20 Ad similitudinem A (forte leg. L) literae, vel libellae febrilis, acies in hoc dimicandi genere constituitur. In Longobardico charactere ab V parum differre, notat etiam Scaliger ad Catull. 6 p.13. Graeu et 30 p.48. Cic. Diuin. 1, 23 c. 13 Sus rostro si humi literam A impresserit: num propterea suspicari poteris, Andromacham Ennii ab ea posse describi? ¶ 2 De mutationibus huius literae etymologicis Priscia. 1 p. 552 post med. A correpta conuertitur in productam, faueo, faui: in E correptam, parco peperci: in E productam, facio feci, capio cepi. Producta quoque A in E productam inuenitur (intell. conuersa) halitus anhelitus: in I correptam, amicus inimicus: in O etiam μάρμαρος marmor: in V, salsus insulsus. Plura Vossius in tr. de literarum permutatione, qui de additione, abiectione, mutatione etiam huius vocalis luculenter docet. In primis illud apertum, a in priore parte, compositorum frequenter in i mutari, ut tubĭcen, tibīcen, quasi tibiicen etc. [...]

II. De Praepositione A et AB.

A [2], AB, et ABS, eadem Praepositio, cuius originem a Graeco ἀπὸ non inepte arcessi, ὑπὸ nos admonere potest, quae manifeste sub est. [...]