Pagina:Gesner novus thesaurus vol1 part1of2.pdf/575

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

BA

B Litera secunda, quam, vt ait Mart. Capell. 3 p. 58 labris per spiritus impetum reclusis edicimus. De hac Quinctil. 1, 4, 15 Sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, vnde Burrus et Bruges et Balaena (pro Pyrrhus, Phryges, Φάλεινα) Nec non eadem fecit ex Duello Bellum, vnde Duellios quidam dicere Bellios ausi. Cic. de Orat. c. 48 Burrum semper Ennius, nunquam Pyrrhum: Vt patefecerunt Bruges, non Phryges. Sic, quum apud Graecos πῦξος scribatur, apud nos Buxus, et quod illi ἄμφω, nos Ambo transcribimus. At e contrario, quod illi θρίαμβος, nos Triumphus. Huius cum V conson. usus est etiam fere promiscuus; nam vt Graeci pro Varro dixere Βάρῥων, pro Virgilius, Βιργίλιος: ita vicissim Latini a Βιοτὴ, Vita, etc. dixerunt. Etiam in vocibus aliquot Latinis mansit haec soni sive vicinitas, sive indifferentia; vt et Seuum et Sebum diceretur. Transit similiter B in alias cognatas; vt, a Rubeo Rufus, et quod Graeci βασκάνιον, Latini Fascinum scribunt. Quod Graeci μῆλα, Latini Bela; a Glubo fit Gluma; a Scribo, scripsi, scriptum; a Iubeo, iussi. Harum etiam aliquae vicissim in hanc, vt a Policula, Publicola; a Scamnum, Scabellum; a Promuscis, Proboscis, etc. Convertitur interdum B in V vocalem euphoniae vel differentiae causa, idque in duobus tantum verbis, teste Cicerone Orat. 158 Aufero pro Abfero, Aufugio pro Abfugio: Quibus forte adiungas Autumo, ab ἀποτιμῶ quod esset, Abtumo, ut ab εἰσιμῶ, Aestumo. B et C permutantur. Sic indifferenter dicitur Bauca vel Cauca, Bufo vel Cufo, vt ostendit Salmas. in Treb. Claud. 14. Porro B Sequentibus C, F. G, M, P, R, in easdem transit: vt Occurro, Sufficio, Suggero, Summitto, Supputo, Surripio. In mediis vocibus sequitur aliam B, vt Obba; liquidas item prater N, vt Albus, Imber, Orbis: N vero praecedens vertitur in M, vt Imbibo, Combibo. Initio Syllabae non patitur post se, nisi L et R, vt Blandus, Brutus; nam Bdellium peregrina vox est. Admittit post se in fine S, vt Abs, Libs. Servit in Dat. et Ablat. plur. nominum, et Imperf. Indic. verborum: item in Futuris primae et secundae, et in deriuatorum formis nonnullis, in BILIS, BVNDVS, BRA, BRVM, vt Flebilis, Populabundus, Dolabra, Candelabrum. ¶2 In antiquis codicibus MSS. et monumentis B pro V saepe positum invenitur; vt, Albei, Atabi, Abita, Abienus, Bictorinus, Bidua, Elbia, Probincia, Serbus, Viba, Vruafius, Vrittiae, etc. pro Aluei, Ataui, Auita, Auienus, Victorinus, Vidua, Heluia, Prouincia, Seruus, Viva, Vrbasius, Brittiae. Vid. Lipsium Var. Lect. 2, 28. Spanh. de Vsu et Praest. Num. diff. 2 p. 120. Talia sunt ex Inscriptionibus apud Vrsatum BEDVA, BERNA, BIARVMCVS, BIBV, BIGINTI, BIRGO, BIKTORE, BIXIT, BOLTINIA, pro Vidua, Verna, Viarum Custos, Vino, Viginti, Virgo, Victore, Vixit, Voltinia. Hinc perpetua fere in verborum quorundam prater. et futur. confusio, praesertim in Pandectis Florentinis, vt viri docti obseruauerunt. B etiam pro F a ueteribus usurpari in inscriptionibus demonstrat Guther. de Iur. Man. II, 24. B et M permutari a Latinis librariis, ostendit Salmas. Plin. Exerc. p. 284, 923, etc. ¶3 In notis significat B. Badio, Beatus, Beleno, Bene, Beneficiario, Berna (Verna) Bruus, Bixit, (Vivus, Vixit) Bustum, Burra, Bonus, Brutus, vel Balbus. B. A. Bixit Annis, vel Bonam Actionem. BASC. Basilica. B. AV. Bonis Auspiciis, vel Bonis Auibus. B. B. Bene Bene. B. C. Bonis Cessit, vel Bona Caduca. B. COS. Beneficiarius Consulis. B. D. Bonum Datum. B. DD. Bonis Deabus. B. DE. SE. M. Bene De Se Meritae, vel Merito. B. F. Bonum Factum, Beneficiarius, Bona Fide, vel Fortuna, Bona Filia, vel Femina, vel Bene Fecit. B. F. C. Bona Fide Contractum. B. F. F. Bonae Fidei Possessor. B. G. Bona Gratia. B. G. POS. Biga Gratis Posita. B. H. Bonus Homo, vel Bona Hereditaria. B. H. M. Bene Hic Maneat in sepulcris. B. I. Bonum Iudicium. BIAR. CVS. Biarum (Viarum) Custos. B. I. I. Bonum Iudicis Iudicium. B. L. Bona Lex vel Burrae Libertus. B. M. Bonae Memoriae, Bene Merenti, Bene Maneat, Bonis Manibus. B. M. C. F. Bene Merenti Curauit Faciendum, vel Bene Merenti Cinerarium Fecit. B. M. D. Bene Merenti Dedid. B. M. E. Bonae Memoriae Erexit. B. M. F. Bene Merenti Fecit. B. M. H. E. L. Bene Merenti Heredes Et Liberti. B. M. H. I. C. Bene Merenti Hoc Ipse Curauit. B. M. P. P. Bene Merenti Publice Posuit. B. M. P. Q. Bene Merenti Posterisque. B. M. P. T. Posuit Titulum. Pro B. M. est interdum B. MR. vel B. MRT. B. M. P. I. Bene Merenti Posuit Infelix. B. N. Bonum Nomen, vel Bona Nostra. BN. M. Bene Merite. B. O. Bene Optime. B. P. Bona Possessio, Bonum Publicum, Bona Paterna, Biuus Posuit. B. P. D. Bono Publico Datum. B. Q. Bona Quaesita, Bene Quiescat. B. R. Bonorum Rector. B. R. E. C. H. Bonum Requietorium Ei Curauit Heres. B. R. P. N. Bono Reipubl. Nato. B. S. D. Beleno Sacrum Dedit. B. S. F. Bene Satisfecit. B.T. Bonorum Tutor. B. V. Bene Vixit, Bonus Vir, Bene Vale. B. X. Bixit, pro Vixit. BA! item BAT! Interiectio est auertentis apud Plautum Pseud. I, 3, 6 et Asin. I, I, 24. Sonum esse cornicinis ex ore lituum eximentis dicit Caesellius Vindex ap. Charisium 2 p. 213 Putsch. BAAL [Βαὰλ Suidae] ait Augustinus, tom. 4, super Iud. lib. 7 Quaest. 16. est Nomen apud Tyrios, quod datur Ioui. Hierno. lib. I. in Oseam, Semiramin ait, cum Zoroastrem magum Bactrianorum regem superasset, in tantam peruenisse gloriam, vt patrem suum Belum referret in deum, qui Hebraice dicitur Bel, et in multis prophetis, maximeque Daniele. Hunc Sidonii, inquit, et Phonices appellant Baal, qui idem sit, qui Belus. Baal autem Graece ἔχων, Latine Habens interpretatur: vnde Baali, Me Habens. Vid. Selden. de Diis Syris 2, 1. Voss. de Idolol. Sedul. 5, 147 Tunc coluere Baal, nunc elegere