Pagina:Gesner novus thesaurus vol1 part1of2.pdf/576

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Barabban. Sed Prudent. Apoth. 325 Sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Baal Finxerat. Accentum Ebraeorum secutus videtur, vt rationem Latinam Sedulius.

BAB

BABAE, Graeca vox admirantis, et laete accipientis, vel serio, vel cum ironia [βαβαὶ] pro qua Papae Latini fere maluerunt. Plaut. Pseud. I, 3, 131 Synonymos posita, Ita est! Dicis vera! Quippini! Certe! Factum optime! Fateor! Vera vaticinamini! Valide! Acerrume! Babae! Bombax! Planissume etc. quibus frigide conuicia sibi facta leno excipit. Vtitur etiam Stich. 5, 7, 3. Perf. 5, 2, 25. et Petron. cap. 37. BABIGER, a, um: et BABVRRVS, a, um. i. Fatuus, stultus, ineptus. Gloss. Isidor. Conf. Isid. Origg. 10 Baburrus, stultus, ineptus. BABECALVS, vel BABAECALVS, i. m. Dicaculum videtur significare. Arnob. 4p. 141 Vt babecali adolescentes solent. Fragm. Trag. Petron. p. 14 Quemuis ex istis babaeculis. Conf. ibi Burmam. 37.

BABEL, elis. Nomen ciuitatis Assyriae, quod a confusione linguarum accepit. Transfertur mystice ad Ecclesiam corruptam. August. Ciu. Dei 16, 3. BABYLO, Ter. Adelph. 5, 7, 17 Dinumeret ille Babylo viginti minas: Sic legit locum Bentleius, et probat interpretationem Turnebi, qui Babylonem, inquit, ex urbis magnitudine et opibus, et Babyloniorum regum et Persicorum magnificentia et liberalitate Hominem nimium liberalem et profusum vocat. Nempe iam Donatus, Fratrem Babylonem vocat Demea, ob nimiam liberalitatem, vt nimis prodigam. Bentleius aduocat etiam Schol. Iuuenal. 3, 221 Persicus arborum lautissimus. Persicum quasi diuitem posuit; eo quod Persae diuites. —— Terentius, Dinumeret nunc ille Babylonias. Bentleius emendat Babylo XX minas: quod olim uiderat Rutgerlius.

BABYLON, onis. [Βαβυλὼν] Mesopotamiae vrbs. Charldaicarum gentium caput, diu summam claritatem obtinuit in toto orbe: propter quam reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est. Sexaginta millia passuum amplexa muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis —— Interflue Euphrate etc. Plin. 6, 26, s. 30. Vid. Curt. 5, I, et ibi Freinsh. Cic. Diuin. I, 47 Babylone Alexander est mortuus. Acus Babylonis, vid. ACVS. Antiquae Babylonis opes Stat. Silu. 3, 2, 137. Superba Lucan. I, 10. Tandem audiamus Propert. 3, 9, 21

Persarum statuit Babylona Semiramis vrbem,
Vt solidum cocto tolleret aggere opus,
Et duo in aduersum missi per moenia currus,
Ne possent tacto stringere ab axe latus.
Duxit et Euphraten medium, qua condidit arces.

Persarum vrbem vocat, quia tum pars regni Parthici erat.

BABYLONIVS, Adi. [Βαβυλώνιος] Cic. de Diuin. 2, 97 Quod aiunt, quadringenta et septuaginta millia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicunque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt. Moenia Babylonia Lucan. 6, 50. Horat. Carm. I, II, I —— nec Babylonios Tentaris numeros, i, genethliacam rationem astrologicamque. Cic. de Diuin. I, 36 Contemnamus etiam, inquit, Babylonios, qui ex Caucaso caeli signa servantes, numeris et motibus stellarum cursus persequuntur. Vid. Curt. 5, I, 16 et 37.

BABYLONICVS, [Βαβυλωνικὸς] Aliud Adiect. vt, Babylonica vestis, quae variis coloribus intexta, vel acu picta est. Plin. 8, 48 s. 74 Colores diuersos picturae intexere (vestibus) Babylon maxime celebrauit, et nomen imposuit. Et mox Metellus Scipio triclinaria Babylonica sertertiûm octingentis millibus venisse iam tunc posuit in Catonis carminibus, quae Neroni Principi quadragies sestertio nuper stetere. Babylonica doctrina, i. Astrologia Lucret. 5, 726. Peristromata Plaut. Stich. 2, 2, 54. Martial. 8, 28 Non ego praetulerim Babylonica picta superbe Texta, Semiramia, quae variantur acu. BABYLONICVM, i. n. Vestis Babylonica. Lucret. 4, 1023. Laberius apud Petron. 55. Vlpian. l. 25 §. 3 de auro arg. Conf. Fest. in Solla. BABYLONIACVS, a, um. Aliud Adi. Manil. 4, 581 Scilicet in piscem se se Cytherea nouauit, Cum Babyloniacas summersa profugit in vndas. BABYLONIENSIS, e. Gentile, quo Plautus aliquoties vsus est. Truc. 1, 1, 66. et 1, 2, 100 Babyloniensis miles. BABYLONIA, [Βαβυλωνία] Regio maioris Asiae: ita dicta a Babylone, pro qua etiam ponitur, e. g. Iustin. 1, 2, 7, etc. Vid. Salmas. in Solin. p. 1225. BABYTACE, [Βαβυτάκη] Oppidum memorabile hic etiam, quia de illo sic Plin. 6, 27 In Septentrionali Tigris alueo, oppidum est Babytace. Abest a Susis CXXXV. M. pass. Ibi mortalius SOLI aurum in odio contrahunt: id defodiunt, ne quo cui sit in vsu. Solinus ita: In quo mortales vniuersi odio auri coëmunt hoc genus metallum, et abiiciunt in terrarum profunda, ne polluti vsu eius auaritia corrumpant aequitatem.

BAC

BACA, vid. BACCA. Bacam vel Baucam esse vas aquarium, idem Bacar, putat Salmas. ad Trebellii Claud. c. 14. BACALVSIA, ae. f. Vox insolita, a viris eruditis varie tentata, apud Petron. cap. 41 Omnes bacalusias consumsi. Nodot. legit Battologias: Scheffer. Bacelogias: Reines. Bucolesias.