Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/427

E Wikisource
Haec pagina emendata est
405

constituit ad respondendum. Adest vero dies, cunctis audientibus domina dixit: Ex quo dominus Gregorius valide nos et regnum nostrum de manibus inimicorum liberavit, eum in virum accipiam. Hec audientes gavisi sunt valde, diem nupciarum constituit, ambo cum magno jubilo et consensu tocius imperii in matrimonio sunt conjuncti, filius cum matre propria; sed quales essent, utrique ignorabant. Facta est inter eos dilectio magna. Accidit quadam die, quod dominus Gregorius ad venandum perrexit; ait quedam ancilla domine: O domina carissima, numquid dominum nostrum regem in aliquo offendistis? Que ait: In nullo; credo quod in mundo non inveniuntur duo adinvicem ligati in matrimonio, qui tantum se diligunt mutuo, sicut dominus meus et ego; sed dic michi, carissima, quare protulisti talia verba? At illa: Omni die, quando ponitur mensa, dominus noster rex illam cameram privatam intrat letus; sed cum exit, lamentaciones et fletus emittit; deinde faciem lavat; sed quare hoc fit, penitus ignoro. Domina cum hoc audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen intime respexit, donec ad illud foramen venit, in quo tabelle erant, quas singulis diebus solebat legere, quomodo inter fratrem et sororem genitus esset; et tunc amare flevit; ille enim erant tabelle, [68b] que in cunabulo suo erant invente. Domina vero cum tabellas invenisset, statim noticiam illarum habebat, aperuit, scripturam legit de manu propria, intra se cogitabat: Numquam homo iste ad tabellas venisset, nisi filius meus esset. Incepit alta voce clamare ac dicere: Heu michi, quod sum nata ac in mundo educata! Utinam in die conceptionis mee mater mea fuisset exstincta! Cumque esset in aula clamor, audientes milites domine ad dominam cucurrerunt cum ceteris et illam jacentem in terra invenerunt et per longum tempus circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere potuerunt; deinde os aperuit et ait: Si diligitis vitam meam, statim dominum meum querite. Milites hec audientes statim equos ascenderunt et ad imperatorem equitabant et ei dixerunt: Domine, regina in periculo mortis jacet. Ille hoc audiens lusum dimisit et ad castrum perrexit, cameram, in qua domina jacuit, intravit. Domina cum illum vidisset, ait: O domine, omnes exeant preter vos, ut nullus audiat que vobis dixero. Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: O carissime, de qua progenie es tu, dicite michi! Qui ait: Ista est mirabilis questio; scias sine dubio, quod de longinqua terra sum ego. Et illa: Deo voveo, quod nisi dixeris michi veritatem, me cito morientem video. Qui ait: Et ego dico tibi, quod pauper eram, nichil habens preter arma mea, cum quibus vos et totum regnum a