pater, et coeternus sibi, de ancilla hominem, quia quoad corpus est de terra, et iste est minor, quia ex tempore productus. Christus filius senior hereditatem divisit; quomodo? Certe matrem i. e. terram et terrena posuit ex una parte, et ex alia parte posuit celum et celestia, electionem tamen homini dedit, quam si matrem i. e. terrena eligeret, hereditate celesti careret. Sed revera peccans mortaliter hereditate celesti spreta matrem elegit, nec Christum poterit accusare, quoniam non qui dividit, sed qui elegit, circumscribit. Patet ergo, quod qui terrenas voluptates preponit et in peccato mortali existens vitam eternam non potest de gracia nec de jure sibi vindicare, seu presumere de hereditate, sed forte ex quadam pietate. Consulo ergo, ut non eligamus matrem i. e. mundum istum, quia totus in maligno positus est. Studeamus ergo, eligere hereditatem celestem.
Cap. 91. (83.)
De accidia et pigricia.Polemius regnavit, qui tres filios legitur habuisse, quos multum dilexit. Unde per se cogitavit disponere de regno suo, vocavit tres filios suos et ait: Quis vestrum est pigrior, ille regnum post meum decessum habebit. Tunc ait primus filius: Pater, michi ergo debetur regnum vestrum, quia adeo piger sum, quod ad ignem sedeo et prius crura permitto comburi, quam inde me retraherem. Secundus filius ait: Pater, michi debetur regnum vestrum, qui si circa collum meum funem haberem et mox suspendi deberem et gladium in manu mea tenerem, propter magnam pigriciam meam ad scindendam funem[1] manum meam non extenderem. Tercius filius dixit: Pater, ego regnare debeo, quia in [75b] pigriciis ceteros precedo; dum superius in lecto jaceo et gutte aque propter magnam pigriciam super caput et super utrumque oculum cadunt, me movere nescio ad dextram vel sinistram, nec volo. Rex cum hoc audisset, ei regnum legavit, reputans eum pigriciorem.
Moralizacio. Carissimi, iste rex est diabolus, qui est rex et pater super omnes filios superbie, ut Job dicit. Per primum filium bene designantur illi, qui sunt in societate perversa, scilicet in adulterio, in fornicacione, per quam ad malum intendunt; tamen magis eligunt in igne peccati cremari vel aduri, quam a tali pravo consorcio separari. Secundus filius signat illum, qui licet peccatorum
- ↑ funem] orig. funam.