Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 098.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Interrogatiua sunt: Wer / welcher waser / quis, qui, cuias.

Possessiua sunt: mein / dein / sein / unser / euer / ihr / meus, tuus, suus, noster, vester, a, um.

Reciproca sunt: Er / sein / ihr / sui & suus.

GENVS.

Pronomina primitiua primae & secundae personae sunt generis Omnis. Interrogatiuum, Wer / Commune est. & Neutrum eius Was / vt apud Graecos TODOgr & apud Ebraeos interrogatium de persona , & quod interrogae de re. Caetera omnia mouentur per tria genera distinctis terminationibus, Der / die / das / Jener / jene / jenes / Welcher / welche / welches. In possessiuis Neustrum Masculino simile est, vt: Mein / meine / mein / Dein / deine / dein / Sein / seine / sein / Unser / unsere / unser / Ewer / ewere / ewer / Ihr / ihre / ihr. Pronomen Er irregulariter mouetur & declinatur, vt: Er / sie / sein / ihrer / sein / etc. So indeclinabile est ex Ebraeco deductum.