Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 099.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est
NVMERVS.

Numeri duo sunt : Singularis , vt Ich / Du / Er. Pluralis, vt: Wir / Ihr / Sie.

FIGVRA.

Pronomina alia sunt Simplicia, vt: Der / Ille, Was / Quid. Alia composita, vt: Derselbige, Ille , Ipse, Etwas / Aliquid. Quae Latinis Pronomina composica sunt, vt aliquis, quisque & c. apud Germanos inter Nomina referuntur, vt : Jemand / Aliquis, & primitiuum eius , Niemand / Nemo , ein Jeder / ein Jeglicher / ein Jederman / vnusquisque, singuli. Idem sentiendum de his , welcherley / waserley / solcherley / qualis, talis, cuiusmodi, istiusmodi.

PERSONA.

Perfonae tres sunt. Prima, vt: Ich / Wir / Ego, Nos. Secunda , vt: Du / Ihr / Tu, Vos. Tertia, vt: Er / Sie / Ille, Illi. Interrogatiuum Wer quaerit de persona, Was de re. Similiter compositum eius etwas / quod in solo Nominaciuo,