ad E, & C ad F, gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente coniungitur hoc modo:

CAPUT VIII.
de aliis affinitatibus vocum, et b et ♮
Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron & diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron & diapente habeat, & easdem litteras latere utroque contineat, semper in medio eius spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat, ut in superiori figura notatur, & cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A E a. A enim & E in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G cum ad C & D per easdem species resonet, unius depositionem, alterius elevationem sumpsit. Nam & C & G duobus tonis pariter & semitonio surgunt, & D & G tono & semitonio pariter inflectuntur, b vero rotundum, quia minus est regulare, quod adiunctum vel molle dicunt, cum F habet concordiam, & ideo additum est, quia F cum quarta a se ♮ tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b ♮ in eadem neuma non iungas. In eodem vero cantu maxime b molli utimur, in quo F f amplius continuatur gravis vel acuta,