opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrardum.
CAPUT XI.
quae vox, et quare in cantu obtineat principatum
Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus & modis fiat, vox tamen, quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim & diutius & morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per supradictas nempe sex consonantias voci, quae neumam terminat, reliquae voces concordare debent. Voci vero, quae cantum terminat, principatum eius, cunctarumque distinctionum fines, vel etiam principia, opus est adhaerere. Excipitur quod cum cum cantus in E terminat saepe in c, qui ab ea diapente & semitonio distat, principium facit, ut in hac antiphona:

Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam eius vocem, cuiusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praeces-