quisque modus diceretur authenticus, id est, auctoralis & princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis & minor. Qui enim dicitur stare ad latus meum minor me est, caeterum si esset maior, ego aptius dicerer stare ad latus eius. Cum ergo dicatur authentus protus & plagis proti, similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quatuor, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere pro authento proto & plagis proti, primus & secundus, pro authento deutero & plagis deuteri tertius & quartus, pro authento triti & plagis triti quintus & sextus, pro authento tetrardo & plagis tetrardi septimus & octavus.
CAPUT XIII.
de octo modorum agnitione, acumine et gravitate.
Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, & octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cuius sit tunica reperimus, ut:
| Da | c | a | G | FE | G | FE | DD | CFGaGaGFEFGaGFEFD |
| Pri | mum | que | ri | te | re | gnum | Dei |
Mox enim ut cum fine alicuius antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod authenti proti sit, non est opus dubitare; sic & de reliquis.
Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent & versus nocturnalium responsoriorum, & psalmi officiorum, & omnia, quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est, si quam partem horum, quae dicuntur, intelligit. Ibi enim videtur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiant, & in quibus minime id fiat: ut in plagis