Jump to content

Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
– 35 –

vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse & notanda & exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est mora ultimae vocis, qui in syllaba quantuluscumque est, amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit; sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, & aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant, id est varium tenorem, quem longum aliquotiens apposita litterae virgula plana significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum eiusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tenorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel triplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia.

Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringat, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec & huiusmodi melius conloquendo quam vix scribendo monstrantur.

Item, ut more versuum distinctionem aequales sint, & aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, & cum perpulchre fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, & quae aliquotiens eaedem transformentur per modos,