aut similes intensae & remissae inveniantur. Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat, ac per eadem vestigia. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem altera inclinata e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos imaginem nostram spectamus. Item ut aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias a dissimili secundum laxationis & acuminis varias qualitates. Item ut ad principalem vocem, id est finalem, vel si quam affinem eius pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, sicut et vox, neumas omnes, aut per plures distinctiones finiat, aliquando & incipiat; sicut apud Ambrosium, si curiosus sis, invenire licebit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae maiores, aliae minores partes & distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum.
Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios iunxere pedes, ita & qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas neumas componant. Rationabilis vero discretio est, si ita fit neumarum & distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis & distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est ut sit similitudo dissimilis, more praedulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris & cantibus, cum & neumae loco sint pedum, & distinctiones loco sint versuum, utpote ista neuma dactylico, alia vero spondaico, illa iambico metro decurreret, & distin-