Jump to content

Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/35

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
– 37 –

ctionem nunc tetrametram, nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, & multa alia [ut elevatio & positio, tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias coniunctim, alias divise, alias commixtim] ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes & distinctiones neumarum atque verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis obscoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in tranquillis rebus iucundae, in prosperis exultantes, et reliqua. Item saepe vocibus gravem & acutum accentum superponimus, quia saepe ut maiori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut eiusdem saepe vocis repetitio, elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant. Spissim autem & rare, prout oportet, notae compositae huius saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo:

? ? ? ? ? GD F Ga a G
Ad te le va vi Ad te le va vi

Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione.


CAPUT XVI.

de multiplici varietate sonorum et neumarum

Illud vero non debet mirum videri, cur tanta copia tam diversorum cantuum tam paucis formata