CAPUT XVIII.
de diaphonia, id est, organi praecepto
Diaphonia vocum disiunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disiunctae ab invicem voces & concorditer dissonant, & dissonanter concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut A ad D, ubi si organum per acutum a duplices, ut sit A D a resonabit A ad D diatessaron, ad a diapason, D vero ad utramque A a diatessaron & diapente, a acutum ad graviores diapente & diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem ac ideo suavitatem permiscent, ut superius vocum similitudines fecisse monstratae sunt symphoniae, idest aptae vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum:
Diapason c d e c d e d c c c ♮ a g c d e d d c.
Diapente F G a F G a G F F F E D C F G a G G F.
Miserere mei Deus.
Diatessaron C D E C D E D C C C B A Γ C D E D D C.
[Haec autem figura aperte emendata continet praecedentes voces huius antiphonae Miserere mei Deus, subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur organum sub[1] voce, id est, sub his praecedentibus acutas voces retinet organizantes per diapente, quod organum dicitur supra vocem. Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, & deponitur in ea organum usque ad C gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae].
Potes & cantum cum organo & organum, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim eius concordia fuerit, dicta symphoniarum aptatio non cessabit.
- ↑ Cfr. Riemann in Geschichte der Musiktheorie im IX-XIX Jahrhundert (Leipzig 1898), pag. 74. Le antiche edizioni avevano supra voce idest, sub his, praecedentes acutas etc.