discurrentibus cum celeritate vocibus praestolanti trito redeundo subveniat, & suum & illius laborem facta in superioribus distinctione repellat. Item cum occursus fit tono, diutinus fit tenor finis, ut ei partim subsequatur, & partim concinatur. Cum vero ditonus diuturnior, ut saepe per intermissam vocem, dum vel parva sit obsecutio, etiam toni non desit occursio. Quod quia fit, tunc harmonia finitur deutero: si cantus non speratur ultra ad tritum descendere, utile tunc erit proto vim organi occupare, subsequentibus subsequi, finique per tonum decenter occurrere. Item cum plus diatessaron seiungi non liceat, opus est, cum plus se cantor intenderit, subsecutor ascendat, ut videlicet C sequatur F: & D G & E a & reliqua. Denique praeter ♮ quadratam singulis vocibus diatessaron subest, unde in quibus distinctionibus illa fuerit, G vim organi possidebit. Quod tum fit, si aut cantus ad F descendat, aut in G distinctionem faciat, ad G & a congruis locis F subsequitur, si in G vero cantus non terminet, F cum cantu vim organi admittit. Cum vero b mollis versatur in cantu, F organalis erit. Cum ergo tritus adeo diaphoniae obtineat principatum, ut aptissimum supra caeteros obtineat locum, videmus a Gregorio non immerito plus caeteris vocibus adamatum. Ei enim multa melorum principia, & plurimas repercussiones dedit, ut saepe, si de eius cantu triti E & c subtrahas, prope medietatem tulisse videaris. Diaphoniae praecepta donata sunt, quae si exemplis probes, perfecte cognosces.