Jump to content

Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XVIII
E praefatione editionis Patricianae. Ferrariae, 1591.

.... Sane universalia principia Hermes Termaximus descripsit duabus voluminum myriadibus, authore Seleuco. sed tribus myriadibus sexque chiliadibus simul quingentis atque quinque vigintique libris, refert Manethus, Mercurium cuncta complexum ad unguem ostendisse.

De tanto vero numero soli supersunt ex Ficini sententia duo, Poemander graece et Asclepius latine ab Apuleio iamdiu versus. quod et Vergicius et Flussas Candalla senserunt, qui graecum illum imprimi curarunt. sed nostra sententia Poemander ille, a Ficino in 14 capita dissectus non unus liber est, sed totidem libelli per se, a Poemandro separati, cui solus primus debetur. reliqui cum nullam Poemandri mentionem faciant nec ab eo pendeant aut ordine dogmatum aut connexione ulla, Poemandri partes dici non possunt. esse autem eos ab illo diversos, et quae modo diximus et personae aliae, Tatus et Asclepius, et titidi ab illo, alii Clavis Crateris et reliqui libris addito, satis clarum faciunt. sed extat et alius titulo sacri libri, quem nos in Cypro in monasterio cui nomen Enclistra simul cum reliquis invenimus, et quem Ioan. Stobaeus Eclogis suis physicis inseruit, cum fragmentis aliis et libellis etiam non paucis, partim ex-