Jump to content

Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est
IV
Praefatio editoris.

ctor Johannes Albertus Fabricius ante Orphei et Homeri carmina collocaverit, eos sequiorum temporum historia, litteraria ad Iamblichi et Porpbyrii aetatem relegavit. sed magnus Isaacus Casaubonus in exercitationibus Baronianis iam lustinum martyrem nonnulla ex Hermetis libro citasse monens, auctorem christianum vel potius semichristianum non multo post apostolorum tempora vixisse perhibet.

Quae computatio in novissimi istius codicis demotici tempora Neroniana incidit. horum autem codicum quasi in dies crescit et numerus et dignitas. cum enim illi qui primum innotuerunt nonnisi emptionum contractus exhibuerint, alii recens detecti scripta varii argumenti nobis praebuerunt, ritualis funebris hieroglyphici versiones demoticas, animalium, plantarum, lapidum descriptiones, praecepta medica, mythologicas gnostici ut videtur auctoris explicationes, interspersis graecis vocabulis. nonnullorum quoque codicum demoticorum integra antigrapha graeca extant. quibus perpensis satis elucet arctissima inter demoticas et graecas inferioris notae litteras coniunctio. quare non desperandum est fore ut aliquando aegyptologorum sollertia Poemandri vel alius scripti hermetici textus demoticus ex schedis illis antiquissimis eruatur.

Cum autem in bibliothecis tam publicis quam privatis rarissima sint Poemandri exempla, quem inde ab anno 1630 typis mandatum non esse constat, eum denuo edendi consilium cepi. quem ad finem usui mihi fuerunt

A, codex Florentinus Laurentianus, Plut. LXXI, no.33, chartaceus in 4to, saeculi XIV, quem Franciscus de Furia V. CI. rogatu meo anno 1850 cum Turnebi editione conferendum curavit,

B, codex Parisinus 1220, sub finem saeculi XIII ex-