Jump to content

Pagina:Hesiodi Carmina (1908).djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est
PRAEFATIO
De Hesiodi codicibus aliisque subsidiis quibus in constituendis poetae verbis usus sum cum in praefatibne editionis maioris, quam ante hos sex annos publici iuris feci fusius exposuerim, hoc loco ea tantum repetam quae de libris papyrorumque fragmentis praestantissimis dicenda. esse arbitror. Quorum autem interest, ut tota recensionis fundamenta accuratius cognoscant, quaestiones meas aliorumque in quibus his de rebus plenius actum est inspiciant: quas in praefatione illa numeratas invenient.
Atque Theogoniae quidem librorum qui integrum carmen servarunt optimus est Laurentianus XXXII 16, melioris codicum classis (Ω) quasi dux et signifer. Neque tamen alterum genus (Ψ), quamvis contextum aliquanto deteriorem exhibeat, omnino neglegendum est. Item e reliquiis codicis Athoi (nunc Parisini suppl. graec. 663) aliquid ad carmen emendandum conferri potuit. Eximias vero quasdam lectiones laciniae papyrorum Parisinae (suppl. graec. 1099) et Vindobonensis (Raineri archiducis, nunc bibl. caes. L. P. 21-29) suppeditant: adde minutiora fragmenta papyri Londinensis (CLIX), quae in museo Britannico asservatur.
Inter Operum codices medio aevo exaratos primum locum obtinent Parisinus 2771 et Laurentianus XXXI 39, quorum uterque cetera sui generis exempla et vetustate