et auctoritate longe superat. Carminis formam qualem illi praebeant ex uno eodemque fonte ortam per duas librorum classes (Ω Φ) propagatam esse constat: contra grammatici cuiusdam Byzantini recensionem tertio genere (Φ) contineri persuasum habeo: cuius testis princeps est cod. Messanius (bibl. universitatis 'praeexistens' 11). Reliqua. quae extant trium classium (Ω Ψ Φ) germina recentiora. libris secundariis adnumeranda sunt. Papyrorum ope aliquot versus feliciter emendari potuerunt: nam ut omittam frustula versuum 199—204, 241-246, quae nuper in papyro Berelinensi 7784 oblata ne unam quidem lectionem speciosiorem complectuntur, eximia quam supra dixi papyrus Vindobonensis permagni ducenda. est; accedit alia lacinia nunc Genavensis (pap. 94) ad narrationem de heroum genere accuratius aest-imandam ut-ilis.
Scuti codicum meliorum duo genera (Ω Ψ) statui: quorum primaries Ambrosianum C 222 inf. et Laurentianum XXXII 16 esse probavi. Neque praetennittamus duo carminis fragmenta ex Athone monte oriunda, quae nunc in cod. Parisino (supplem. graec. 663), cuius iam mentionem feci, collecta. inveniuntur. Ad Scuti reliquias quae iam prius ex optima papyro Vindobonensi (Raine:-i archiducis) innotuerant, accessit lacinia. Oxyrhynchi reperta (pap. 689), qua. carmen extremum continetur. Praeterea. excerptum quoddam (v. 207 sqq.) post Homeri versus Σ 596—608 in papyro Berolinensi 9774 oblatum est.
Fragmentorum seriem novis Catalogi partibus auctam invenies, quae in papyris Berolinensibus leguntur. In quo genera summae virtutis esse videtur pap. 10560, qua narratio de procis Helenae Fragm. 94 incohatu absolvitur: alters. pars admodum insignis ad Iovem pertinet, qui consilium capit humani generis abolendi. Ex aliis frustis (pap. 9777 et 7497) baud contemnendis nonnulla.de fabulis Meleagri et Belleroplxontis cognovimus. Quae