Jump to content

Pagina:Hesiodi Carmina (1908).djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
V
PRAEFATIO

cuncta in editione principe a Schubartio et Wilamowitzio egregie curata foras data sunt (Berlin. Klassikertext. V 1, 22 sqq.). Maximo mihi usui fuisse fateor, quod W. Schubart, vir doctissimus, papyros illas Berolinenses, et imprimis pap. 10560 adeo detritam, ut minor tantum pars eius photographice describi posset, mea causa post Crönertum denuo inspexit: unde factum est ut lectiones quasdam dubias controversasque facilius perpendere possem. Cuius speciosae voluntatis ei gratias ago quam maximas. Aliud carminis de Bellerophonte frustum, quod e thesauris Oxyrhynchi effossis Grenfell et Hunt ediderunt (pap. Oxyrhynch. 421), in fragmentis dubiis collocandum censui.

Ceterum me in retractato hoc volumine ut testimonia observationesque veterum ita quaestiones recentiorum eadem qua antea diligentia in meam rem convertisse non est quod commemorem. De orthographia id unum moneam me ut rectiorem scribendi rationem vel invitis libris restituerem operam dedisse; v quod dicunt paragogicum ante voces olim digammo initiali instructas omisi.

Certamen Homeri et Hesiodi breviore commentario critico ornatum in calce editionis adicere haud incommodum visum est.

 Scr. Pragae Idibus Aprilibus MCMVIII