Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Dium Rhea genus, Vestam, Cereremque verendam,
Iunonemque aureis evinctam crura cothurnis,
 505Et fortem, sub terra habitat[1] qui ferrea saevus
Limina, Plutonem, et Neptunum rauca frementem,
Prudentemque Iovem regem illum hominumque deumque,
Cuius ab horrisono tonitru tremit excita tellus.

  1. 505 Et fortem, sub terra habitat etc. Hi tres dii sunt illi fratres celeberrimi maximique, qui inter se caeli, maris, atque inferni imperium omne diviserunt, devicto fugatoque patre Saturno. Sed ea mitto, quae de ipsis mythologi vulgares scripta reliquerunt; Clericoque potius assentior docenti, Plutonem quidem fuisse Epiri regem, opibusque maximis abundasse, quod in ea regione locupletissimae erant auri atque argenti fodmae, quas optime dicas mortuorum sedes, quemadmodum ille adolescens e fodinis rediens loquitur apud Plautum in Capt. En versus:
    Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent,
    Cruciamenta ; verum enim vero nulla adaeque est Acheruns,
    Atque ubi ego fui, in lapicidinis.
    et Posidonius apud Strabonem de Turditaniae fodinis lib. II dicit: Certe apud eos subterranea loca non Hades sed Pluton habitar. Quae ego tantum delibavi, vide fusius a Clerico tractata in Adnot. ad hunc versum, et praesertim in Cereris historia, quem ipsum conscripsisse iam monui. Sit nobis igitur Epiri Pluto rex. Quid autem fuerit Neptunus, qui mari praeesse credebatur? Non aliud certe, ut consenranea loquamur, nisi rex potentissimus, qui quod vivus maximis classibus longe lateque mare tenuerit, insulasque quamplurimas possederit, mortuus inque deorum numerum relatus mari praeesse ac fluctibus imperitare creditus est, tota fabulis corrupta veteri historia. Idem de love dicendum, cuius et sepulcrum in Creta visebatur, et circa Olympum, idest in Thessalia, quo ex Creta cum copiis advenerat, regnum exstitisse censebatur. Hinc illa perpetua Olympi. aequivocatio nunc montem, nunc caelum significantis et apud Hesiodum et apud alios poëtas. Itaque mortalis fuit et ipse profecto ille deum pater atque hominum rex, divinosque honores ab hominibus, quos vivus fortasse beneficiis affecerat iuste clementerque imperando, mortuus accepit. Lege sis Luciani Dial. De Iove tragoedo, si velis ridere.