Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 535Rursus devectum latebroso condidit antro
In latere Argaei montis, frondentibus umbris
Atque sacra late circum formidine tuto.
Tum demum, ingentem lapidem[1] quum vafra volutis

  1. 537 Tum demum, ingentem lapidem etc. Heic enimvero risum teneatis amici; nam multo magis id ridiculum, quam si humano capiti cervicem iungat equinam pictor. Rhea pro filio lapidem fasciis involutum Saturno offert devorandum. Quod Clericus explicans dicit, Rheam alienum filium pro suo supposuisse, eumque Saturno obtulisse, ut in carcerem, in quo et alii eiusdem degebant liberi, coniiceretur. Vox enim Eben tum in lingua phoenicia, tum in arabica aeque lapidem ac filium significat: cui voci Eben si dir adiungas erit Eben-dir seu filius alienus. Haec quidem scite: Nam Priscianus lib. v haec habet: Abadir deus est. Dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus fertur devorasse pro Iove, quem Graeci βαιτύλον vocant. Addit Graevius et Pausania in Phocicis, in templo Delphico inter ἀναθήματα fuisse hunc βαίτυλον. En eius verba latine reddita: Ascendenti autem ab eo monimento lapis est non magnus, quem et oleo quotidie perfundunt, et lana circum amiciunt rudi. est autem fama, eum esse ipsum lapidem, qui datus fuerit Saturno pro puero quemque rursus evomuit Saturnus. Quod vero oleo perfundebatur, lanaque hic lapis ornabatur, argumento est, sacrum fuisse habitum. Et Lares enim et fores et arae templorum laneis vittis cingebantur; unde illud etiam Propertii:
    Costum molle dare er blandi mihi thuris honores,
    Terque focum circa laneus orbis eat.
    Quin et Plato Homerum caput unguento delibutum lanaque coronatum e sua Rep. in aliam civitatem dimittendum putat, ut nimirum simul et illi deorum honor adhibeatur, quod Platoni sacer ac. divinus fuerit Homerus, et eius reip. cives nullum detrimentum capiant, quod non recte maximi pottae fabularum mysteria intellexerint. Hoc iis dictum sit, qui Platonis auctoritate contra poëtas abutuntur.