Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Connubio adiunxit Clymenam, notoque cubili
Exceptus cupidam fovit. gravis illa sub auras
Magnanimum Atlantem fudit[1], famaque superbum

  1. 568 Magnanimum Atlantem fudit etc. Atlantem, qui et in montem cognominem postea mutatus fertur, verisimile est fuisse conditorem Atlantiarum gentium, quae ultimam Africam incolebant. De his Herodotus lib. vi inquit: Hisce nomen est Atlantibus, qui sine nomine (scilicet singulorum proprio ) sunt soli hominum. Plato vero in Tim. narrat, auditum a sacerdotibus templi Heliop., exstitisse quondam et insulam maximamı Atlantidarum dictam, cuius incolae astronomiae erant peritissimi, lateque ac longe dominabantur. Horum Atlantidarum mentionem etiam fecerunt Baillyus in Vet. Astron. hist., et praecipue in epistolis ad Voltaerium datis, ac Iohannes Rinaldus Carlius vir omni eruditione perpolitus tom. II Epist. Americanarum edit. Cremon.. Gallus quidem scriptor Buffonii theoriam sequutus de telluris refrigeratione hanc insulam collocat in Oceano septentrionali a Spitzbergio Americam versus; Carlius vero ab Africa per Atlanticum Oceanum sese Americam usque protendentem conatur ostendere, docetque per hanc insulam, quum parum distaret et ab Africae et ab Americae continentibus, uti etiamnum toto eo tractu sub mari continuata montium vestigia demonstrant, facilem fuisse transitum iis gentibus, quae primae oras Americae occuparunt. Quid vero factum de hac insula? Ingenti quodam terrae motu disiecta prorsus ab hominum conspectu, quemadmodum multae aliae et regiones et insulae, disparuit; ac eo tempore fortasse, quum Oceanus diffractis Gaditanis montibus eoque freto aperto in Mediterraneum se infudit mutata late telluris superficie. Tantum aevi mutare valet longaeva vetustas, inquit Virgilius Aeneid. lib. II, ubi Siciliam ab Italia abscissam memorat:
    quum protinus utraque tellus
    Vna foret, venit medio vi pontus etc.
    Sed quum haec omnia valde incerta sint, ad Atlantem redeamus. Ex ea veteri traditione de eiusdem astronomica peritia hausit, opinor, Virgilius illa, quae lib. I Aen. scripsit in Didonis convivio:
    Cithara crinitus Iopas
    Personat aurata, docuit quae maximus Atlas.
    Hic canit errantem lunam solisque labores,
    Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et ignes:
    Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque triones,
    Quid tantum Oceano properent se condere soles
    Hyberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
    Quod autem pertinet ad fabulam, in qua Adas caelum sustinere dicitur, nisi et id velimus referre ad astrorum scientiam, qua pollebat, ad montem conunode referri potest. De illo enim Herodotus lib. vI c. CLXXXIV sic ait: Est angustus et undique rotundus, et, ut fertur, adeo excelsus, ut eius summa iuga nequeant cerni: numquam enim iis desunt nubes neque aestate neque byeme. Hunc columnam caeli esse dicunt incolae.