Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/111

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Ad mediam fixit[1] religatum membra columnam
Immisitque aquilam misero, quae desuper alis
Praepetibus delapsa unco vorat improba rostro
 585Immortale iecur. tantum atra in nocte renascens
Crescit, hians quantum per lucem absumpserat ales.
Sed diram Alcmenae[2] cretus de stirpe volucrem
Perdidit Alcides, crudeli et peste fugata
Iapetianiden solvit, curasque levavit
 590Non magni sine mente Iovis, quo gloria maior
Thebani late claresceret Herculis omnem
Per terram, quacumque suos alit ubere foetus.
Sic adeo, nati victus pietate, merenti

  1. 582 Ad mediam fixit etc. Id est Iupiter vetuit, ne umquam posset in patriam seu Graeciam redire, postquam ab eo aufugerat Prometheus. Quid vero illud iecur immortale, quod quantum ab aquila vorabatur interdiu, tantum noctu sponte enatum crescebat? Ιecur Phoenicibus dicitur Chabed, et efferri etiam potest Chabod, quae vox non raro divitias significat, inquit Clericus. Itaque quum a Prometheo fodinae exhauriri non possent, sed quantum metalli suam in rem educebat, tantum continuo renasci uberrimis illis videretur in venis, iecur eiusdem seu divitias quotidie augeri fictum est a fabulis.
  2. 587 Sed diram Alcmenae etc. A graecis poëtis omnia fere miranda, quae usquam terrarum contigerant, graeco Herculi tribuuntur, quum notissimum est plures exstitisse Hercules. Thebanus vero, de quo heic Hesiodus, aetate Promethei multo posterior est. An forte hic Hercules, quisquis fuerit, vel Tyrius mercator, vel quis alius, e Caucasi regione in Graeciam Prometheum reduxit, eique Ιovis amicitiam conciliavit? Id non absurdum omnino videtur.