Haec pagina emendata est
In tacito novit latitantes pectore fraudes,
Hanc quoque cognovit[1], iam tunc et damna paravit
615Aspera mortali generi, quae tempore certo
Volvuntur ventura. ergo albam denique utrisque
Substulit arvinam manibus, tegumenque removit.
Heic vero exarsit furiata mente, nec ira
Iupiter abstinuit, quum tantum nuda latere
620Ossa intus tauri sinuato in tergore vidit;
Tempore et ex illo iussit mortalia secla
Candida odoratas[2] dîs ossa adolere per aras.
- ↑ 614 Hanc quoque cognovit etc. In ea heic opinione Clericus est, ut putet reapse Iovem fuisse deceptum a Prometheo, quamvis id Hesiodus non sit ausus dicere invidiam civium pertimescens, quasi impius foret. Ego vero, si quid intelligo, omnino diversum iudico. Manifeste enim videtur mihi Hesiodus declarare, Prometheum quidem et tentasse lovem decipere, et maxima id calliditate esse aggressum; sed Iovem, qui occulta eriam norat, fraudem agnovisse, quamvis ut reum criminis manifestius teneret, rem dissimulasset. At enim, inquies cum Clerico, nisi fuisset Iupiter deceptus, caussam non habuisset, cur usque adeo vehementer indignaretur Prometheo? Habuit enimvero maximam: nam qui certam habet voluntatem patrandi criminis, aeque peccat ac qui voto potitus est. Ceterum id videtur factum in aliquo convivio post diremptum iam certamen.
- ↑ 622 Candida odoratas etc. Nescio quam bene ex hoc Promethei facto videtur Hesiodus ossium adolendorum diis invectam repetere consuetudinem, quum prius id non fieret, sed adeps tantum aut viscerum pars aliqua combureretur. An haec Holocautomatum institutio? Alii quoque ita putaverunt.