Nulli adeo fraudare Iovem licet. ipse Prometheus
Haud impune ausus subita grave sensit ab ira
Supplicium, frustraque vafer sua vincla nequivit
685Effugere, innexum nodis quae saeva coërcent.
Sic quoque, ubi contra[1] Briareum commotus ad iram
Est genitor Cottumque Gygenque, hos compede vinxit
Miratus roburque immane habitumque lacertosque
Ingentes. clausos latae intra viscera terrae
690Abdidit, obscura degunt ubi nocte sepulti
Avia ad extremi longe confinia mundi,
Assiduoque dolent confixi pectora luctu.
Iupiter aetheria sedenim miseratus ab arce
Dîque alii, genuit quos olim Rhea voraci
695Saturno bene compta, illos in lumina solis
Eduxere bonae precibus Telluris adacti.
Namque ipsa edocuit fatorum arcana retexens,
Vt decus auxilio illorum et victricibus usi
Viribus eximium e bello, palmamque referrent.
700Discordi siquidem[2] perculsi corda labore
- ↑ 686 Sic quoque, ubi contra etc. Iam supra tres hosce Titanes vidimus a patre Caelo coniectos in carcerem. Heic vero liberantur a Iove atque ab aliis Saturni filiis, monitu Telluris, quae eosdem praedixerat magno usui Iovi futuros.
- ↑ 700 Discordi siquidem etc. Duplex bellum Iovis cum Titanibus videtur distinguere Lactantius lib. I c. xiv Inst. Div. dicit enim: Iovem adultum, quum audivisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios eius pugnando vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse; atque in Cretam remeasse. Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caveret, ne eumfilius e regno expelleret: illum, elevandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Iovi, ut eum necaret. Iovem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo vindicasse ac fugasse Saturnum, ex Thessalia nimirum. Hactenus Lactantius. Itaque primum bellum Iovis fuit pro Saturno ac Rhea contra Titanes; alterum pro se contra eosdem Titanes Saturnumque eorum regem: utrumque videtur gestum in Thessalia, quae erat victoris praemium. De primo bello nihil Hesiodus; de secundo longam heic atque elegantem subiicit descriptionem.