Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 715Quae me cumque animus fari iubet, auribus aequis
Accipite. obnixi, Saturno quot sumus orti,
Titanesque, imus iamdudum in mutua contra
Vulnera praeclara pro laude utrique ruentes
Imperioque. manus invictae et maxima vobis
 720Vis est: nunc animos, nunc vestras promite vires
Titanas contra, memores et foederis icti
Dulcis amicitiae, quondam et quae dura tulistis,
Tristibus exuti vinclis, ac noctis opacae
E latebris, per nos, revocati in luminis oras.

 725Dixerat. illi autem Cottus sic impiger infit:
Nulli ignota refers, o maxime: scimus et ipsi
Quod praestas animisque atque acri robore mentis,
Et nostrae fueris cladis depulsor acerbae.
Consilio nos, magne, tuo vinclisque soluti
 730Fortibus, et nigra mersi in caligine, ab umbris
Venímus ad lucem, dura olim infandaque passi.
Quare adeo certum est nunc omne opponere robur
Vimque animi, contra Titanas in arma furentes,
Pro vestro imperio nobis pugnantibus usque