Haec pagina emendata est
Moenia, Plutonis domus ardua, terribilisque
Persephones horrens custos canis excubat atris
Pro foribus, fraudemque malus meditatur acerbam
Nam pariter caudaque, ambabus et auribus ultro
855Blandus adulatur venientibus, et vetat idem
Retro ferre pedes. tum si quem vidit abire,
Rursus et inviso regis discedere tecto,
Corripit, et captum vorat horridus ore cruento.
Iuxta autem Superis[1] metuenda invisaque magni
- ↑ 859 Iuxta autem Superis etc. Styx Oceani filia dicitur, quemadmodum et ceteri fontes. Quae vero heic de eadem praedicantur miracula partim vera sunt, partim ficta a poëta. Si Pausaniam audias, ille in Arcadicis facta mentione oppidi, cui Nonacri nomen erat subiungit: Non procul ab his ruderibus est alta montis crepido; non aliam vidi quae in tantam altitudinem attollatur; aqua vero secundum praeruptam stillat rupem. Vocant Graeci hanc aquam Stygis. Esse autem Stygem, Hesiodus in Theogonia cecinit. Haec Pausanias. Quare recte noster poëta dicit:
claras sola incolit aedes
Intectas saxis ingentibus undique, et actis
Argento e solido caeli ad convexa columnis.
Quod vero in inferis collocatur, ex eo opinor est, quia, ut idem docet Pausanias, lethalis erat haec aqua et hominibus et omnibus aliis animalibus. Fortasse et opinio invaluerat, si quis cuiuspiam sceleris accusaretur coactusque esset innocens illam aquam degustare, id cum potuisse sine noxa facere: cuius superstitionis plurima habemus exempla, quae innocentiae iudicia seu experimenta dicebantur; erantque potius dicenda stultitiae ac ignorantiae singularis indicia barbarorum, quae praecesserunt, saeculorum; quum hisce saepe rebus innocentia opprimeretur, triumpharet scelus. Simile quiddam de Paliobrum fonte narrat Macrobius lib. v Saturn., et alii Scriptores.