865Descendit per dorsa maris, ni saeva deorum
Concilium vario invadit discordia motu.
Tum si quis Superum mentitur, Iupiter Irim
Continuo iubet ire, haustas e gurgite lymphas,
Quae gelida de rupe cadunt, ut portet in auro,
870Iusiurandum ingens. multum de flumine sacro
Per noctem obscuram sub terrae viscera fundit
Oceani cornu decima est pars noxia fato.
Namque novem partes aliae camposque feruntur
Et terram innocuae circum, pelagoque residunt
875Vorticibus claris argento. haec emicat una
Rupe ex undanti saliens, dîs maxima clades.
Quippe ipsam libans, periurus fallere quisquis
Caelicolum haud dubitat, vitae iacet immemor annum
Integrum, ambrosiisque epulis, et nectaris haustu
880Haud fruitur, sed strata fovet sine voce, sine ullo
Membrorum exanimis motu, premiturque veterno.
Postquam autem hoc functus totum crudele per annum
Supplicium expendit, sequitur gravis ira nocentem,
Atque alia ex alia poena excipit. exsul et errans
885Concilio longe divorum arcetur ab almo,
Non dapibus nonum non mensa admissus in annum.
Tum decimo tandem, culpa iam rite piata,
Laetus dona capit divum, coetusque frequentat.
Tantum adeo stygiis statuerunt numen in undis
Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/131
Appearance
Haec pagina emendata est