Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Flammeus, ac saltus[1] late desertaque montis
 955Culmina fumabant. tum circum exusta calore
Ingenti, ut stamnum, tellus liquefacta fluebat:
Stamnum, quod iuvenum multa manus arte cavatis
Excoquit in scrobibus; vel ferrum, corpore praestat
Quod valido solidoque magis, postquam ignis ab aestu
 960Incaluit nigro latebrosae rupis in antro,
Liquitur in varios, quos iussit Mulciber, usus.
Sic tellus liquefacta fluebat: nec mora; tristis
Pectore, correptum tenebrosa in tartara iecit.

Humida vis autem ventorum[2] est nata Typhoeo

  1. 954 Flammeus, ac saltus etc. Situs est lacus Asphaltites in valle profunda inter montes Moabitidis et Chananaeae regionis. Si igitur sub Typhoei nomine intelligendi sunt inferioris Iordanis incolae, qui quod dei essent hominumque contemptores atque osores, utrisque bellum indixisse credebantur, heic recte tellus, quae stamni instar aut ferri liquitur, lacum illum plenum bitumine ac tetrum odorem exhalantem indicabit. Ceterum si quis curiosius petat, quid Iovi in Thessalia regnanti cum Iordanis incolarum duce, primum respondebo, nimiam hanc in fabulis consensionem praeposteram esse ac importunam; deinde dicam, nil vetare, Iovem etiam illuc imperium exrendisse, praesertim quum et in Creta regnasset.
  2. 964 Humida vis autem ventorum etc. Venti, ut ita dicam, secundarii dicuntur heic geniti a Typhoeo, ubi nequidquam se torquent interpretes, cur Hesiodus non et Eurum exceperit cum aliis tribus, quum et ipse μαψαῦρα nequeat vocari. Idcirco quidam illam vocem ἀργέστην, de qua alibi dixi, volunt esse Ἀπηλίωτην seu Subsolanum, quum tamen constat esse ventum occidentalem, qui et Corus vocatur Vide Plinium lib. II: Quid igitur dicendum? Sollemne illud Horatii, irasci nempe oportere, quandoque bonus dormitat Homerus.