Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 965A domito, exceptis Borea, Zephyroque argesta,
Atque Noto genitis a dîs in magna virorum
Commoda. flant alii pelagi per caerula frustra,
Aut etiam obscuro gliscentes turbine ponti
Per freta rauca fremunt, clades mortalibus ingens;
 970Praecipitique rates adversi flamine raptant
In syrtes, nautasque premunt. non tendere contra,
Nec fugere est, si quis iactantibus incidat undis.
Saepe quoque et pictis halantes floribus agros
Effusi perffant, hominumque boumque labores
 975Pulvere corrumpunt, sparsis cum murmure aristis.

Interea divum cessit labor; atraque monstra
Titanum ut domuere immensa laude potiti,
Caelicolae iussere Iovem regnare sequuti
Consilium terrae: sceptrum ille accepit, et aequus
 980Omnibus imposuit leges et munera divis.
Ac primum iunxit[1] Metin sibi plurima doctam

  1. 981 Ac primum iunxit etc. Hinc tertiam deorum aetatem proprie auspicatur Hesiodus. Iupiter Saturno Titanibusque devictis summoque imperio potitus deam Metim, prudentiam nimirum, sibi coniugem primam delegit. Id politice fictum. Nihil enim regibus carius coniunctiusque esse debet prudentia, qua qui utuntur diligenter, rempublican sapientissime administrant. Quae vero heic de Pallade subiiciuntur, ab aliis mythologis paullo aliter narrantur, deamque hanc e Iovis capite seu cerebro ortam dicunt, unde et a Romanis Capita vocabatur, ut Fast. lib. I suspicatur Ovidius:
    Parva licet videas Capitae delubra Minervae,
    Quae dea natali coepit habere suo.
    Nominis in dubio caussa est: capitale vocamus
    Ingenium sollers, ingeniosa dea est.
    An quia de capitis fertur sine matre paterni
    Vertice cum clypeo prosiluisse suo?
    Certe haec ultima explicatio ceteris praeferenda videtur; nam et Τριτογένεια dicitur heic ab Hesiodo eodem non bene secum consentiente. Hesychius enim habet: Τριτώ, Νίκανδρος ὁ Κολοφώνιος φησὶ, τὴν κεφαλὴν καλεῖν Ἀθάμανας; idemque hac voce significari apud Cretenses, docet Eustathius ad Iliad. iv. Qua de re vide et Callimachum in elegia de lavacro Palladis; et, si vis ridere, Lucianum festive iocantem in dialogo lovis capite laborantis cum Vulcano.