Haec pagina emendata est
Multa malis miscent, vicibusque alterna ministrant.
Tres autem Eurynome[1] Oceano genitore creata
1005Formosas ipsi Charitas dedit aurea partu
Aglaïenque atque Euphrosynen Thalienque venustam
Quarum oculis clare e fulgentibus ille virorum
Corda domans destillat amor: sic dulce tuentur.
Frugiferae hinc Cereris[2] thalamum conscendit Olympi
1010Regnator, niveis quae te, Proserpina, palmis
Edidit insignem, et pulcram genitricis amato
E gremio rapuit nutu Iovis arbiter orci
Tartareis invectus equis. dein captus amavit
Mnemosynen flavis[3] spectandam in fronte capillis,
1015Produxitque novem Musas, quibus aurea vittis
Tempora sunt variis incincta, et dulcia cordi
- ↑ 1004 Tres autem Eurynome etc. Eurynome Oceani filia, uxor Iovis tertia, ex qua tres Gratias suscepit. Neque id sine ratione: quidquid enim boni pulcrique est in rep. a summo imperii moderatore derivari censetur.
- ↑ 1009 Frugiferae hinc Cereris etc. Iupiter e Cerere quarta uxore Proserpinam generavit. Ceres autem non aliud significat nisi frugum copiam, a qua in omne genus hominum manat illa, felicitatis principium, abundantia. Hinc et Plutoni data fingitur Proserpina; quod Cereris filia apprime convenit divitiarum regi.
- ↑ 1014 Mnemosynen flavis etc. De Mnemosyna quinta Iovis uxore deque Musis satis diximus in primis huiusce operis adnotationibus. Musas autem ego vittis ornatas dixi non mitra, ut quidam explicant ἄμπυκα. Mitrae enim barbarae habebantur, et a graecarum matronarum puellarumque reticulis erant diversae, quamvis eaedam fasciae quaedam fuerint, quibus comae religabantur. Ovidius inquit:
Simulavit anum, mitraque capillos
Presserat.
Et Iuvenalis:
Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
Quod vero ille vetulis, hic meretricibus ornamentum dať, quis Musis. florentissimis castissimisque puellis tribuat?