Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/141

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Carmina, iucundaeque placent convivia mensae.
Praeterea ipsius quondam[1] dignata cubili
Latona optato se vidit Apolline laetam,
 1020Dyctinnaque arcu, et levibus gaudente sagittis,
Prole bona superos inter felicior una.
Postremam vero[2] florentem in vere iuventae

  1. 1018 Praeterea ipsius quondam etc. Latona sexta Iovis uxor Phoebum et Dianam peperit: ex quo vides utrumque distingui a Sole ac Luna, qui Hyperionis ac Thiae filii. Postea vero haec nomina confusa sunt, quod nimirum quum ex hac vita ambo decesserunt interque deos abierunt, Solem Apollo insederit, Lunamque Diana: quid simile et Aegyptii de Horo ac de Iside commenti sunt. Plura si velis hac de re, vide Macrobium in Saturn., et Hyginum lib. II De signorum caelestium historiis. Lege etiam Homeri hymnum in Apollinem, si omnia Phoebi gesta, quae a mythologis narrantur, amas cognoscere.
  2. 1022 Postremam vero etc. Haec illa Iovis et soror et coniux Iuno, quae coniugis in culpa flagravit quotidiana, ut ait Catullus, quamvis numquam dinissa fuerit. Heben peperit, iuventutis deam, cuius nomen deducit Clericus a voce hebraica Eb, quae est viror, et probe iuventuti convenit. Peperit etiam Martem bellorum praesidem, qui quod fortasse inter Thraciae populos ferocissimos vixerit, post mortem iisdem habitus est deus praecipuus ac omnium praesentissimus. Ac sane Thracum mores cum Martis religione consentiunt: nam ut Herodotus ait lib. v., est apud Thraces, otiosum esse, honestissimum agricolam agere, contemptissimum; e bello atque rapto vivere, pulcherrimum. Iuno deinde peperit Ilithyam partuum praesidem, quae cum Diana postea confusa est seu Luna, quod mensibus praesit. Sed male, nam optime Iuno apud Lucianum: qui potest credi, inquit, parturientibus obstetricari Dianam, quum virgo sit? Clericum adito in edit. Graev. Hesiod. ad hunc versum. Ceterae sive deae, sive mulieres, ex quibus Iupiter fertur suscepisse liberos, pellices habendae sunt, non coniuges.