Haec pagina emendata est
Ab love conceptum fudit; Semeleque verendi
Progenies Cadmi[1] pariter sociata Tonanti
Natum immortalem genuit mortalis Iacchum
Laetitiae auctorem, qui divum sede potitus
1050Aetheria gaudet divino et matris honore.
Nec minus Alcmene[2] robur creat Herculis olli
- ↑ 1047 Progenies Cadmi etc. Semele Cadmi filia, mortalis omnium prima, ex love Bacchum concepit. Sed num Cadmo posterior Bacchus censendus est? Imo multo antiquior fuit, ut multis ostendit Bochartus Chan. lib. I. Ideo autem Thebanus creditus est, quod conditores Thebarum eius cultum in Graeciam ex Oriente attulerant. Hinc et Dionysus dictus ex δίος et Νύσα urbe Arabiae, in qua fuit educatus. Sed Bacchi mythologia maxime implexa est ac tenebris involuta. Nonnus in suo poëmate quam plura potuit de eodem collegit lectu digna. An etiam idem cum Nemrodo? Lege Bochartum et Clericum de eodem disserentes. Fabula autem, quod ortus sit ex Iovis femore, matre a fulmine exanimata, fortasse ficta, quia et Phoenices et Syri, quos ab aliquo generatos affirmant, dicere solent, eos e femore illius egressos.
- ↑ 1051 Nec minus Alcmene etc. Mortalis altera mulier cum Iove congressa, Alcmena nempe illa Amphitryonis uxor, illa Amphitryonis uxor, Herculem protulit in lucem. Et Bacchus et Hercules et ceteri eiusmodi deorum filii ex mulieribus generati pro nothis haberi debent, quemadmodum illi omnes fuisse censendi sunt, qui in templis lucisque. sacris aut propter flumina a fraudulentis hominibus ornatu saepe cultuque varios deos imitantibus generabantur; utque honori puellarum, quae vim erant passae, consuleretur, in vulgus proferebatur a diis fuisse genitos. Plena est exemplorum huiusce fraudis vetustas, nihilque erat familiarius, quam deorum superstitione nefariam obtegere improbitatem ac libidinem. Tu lege sis Dionysium Halic. lib. I. Ant. Rom. de Ilia vel Rhea Numitoris filia Vestali; lege Iosephum Ant. Iud. lib. xvul de Paullina a Decio Mundo decepta; lege denique Herodotum lib. I De templo Iovis Beli, quod erat Babylone, disserentem, huiusque rei manifesta deprehendes indicia. Commodum erat id credere, ideoque facile credi simulabatur.