Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Heben, Iunonis Iovis alti et sanguine cretam,
Sidereo nivei florentem in vertice Olympi.
Felix, qui potuit tantos superare labores,
Et nunc indomitae virtutis praemia laetus
 1065Accipit ipse deos inter deus additus astris
Immortali aevo gaudens, vitaque perenni.
Soli autem, assiduo[1] qui se per inania motu
Volvit agens, pulcra Oceano patre edita nympha
Perseis Circenque dedit, regemque superbum
 1070Aeeten. heic post divum mandata sequutus
Oceani gnatam formosam accepit Idyiam,
Quae Veneris taedas experta et dulcia vincla
Eximiam certo Medeam tempore fudit.

Vos mihi nunc, terraeque omnes scopulique, valete;

  1. 1067 Soli autem, assiduo etc. Perseis oceanine Soli nupta Circem atque Aeetam genuit. Quae de Circe dicuntur, notissima sunt. Nota pariter historia regis Aeerae, qui ex Idya Medeam suscepit, uti constat et ex Apollonio Rhodio, et ex Valerio Flacco in Argonaut., quos tute adito, si horum desiderio teneris. De hac re inter recentiores agit cl. Denina in Gracc. Hist. lib. I cap. 7, ubi de Argonautis.