Haec pagina emendata est
Pervolitans. cuicumque viro venit obvius idem,
1085Nec fugit elapsus, cupido largitur et amplas
Divitias, et dona parat felicia vitae.
Harmonia idaliae Veneris[1] clarissima gnata
Pulcram Ino, et Semelen, et Agaven fronte venusta,
Autonoënque, sibi caram quam rite comatus
1090Duxit Aristaeus, Cadmo est enixa parenti,
Et Polydorum etiam Thebarum in moenibus altis.
Magnanimum valido Chrysaori[2] oceanitis
Calliroë peperit gnatum, qui robore praestans
Ante alios coetu sese iactabat in omni,
1095Geryonem, tibi quondam Erythiae in litore caesum,
Alcida, camuros propter, tua praemia, tauros.
Memnona Tithono genuit[3] caput aere revinctum
- ↑ 1087 Harmonia idaliae Veneris etc. Ad Harmoniam relabitur poëta, ut eius prolem e Cadmo susceptam enumeret, cum unam antea Semelem nominaverit. Itaque praeter hanc narrat genuisse Ino Agaven et Autonoën, cui nupsit Aristaeus; et praeterea filium Polydorum, Thebis iam conditis. Hae sorores gravissimum sumpserunt supplicium de Pentheo orgia Bacchi contemnente, de quo Ovidius Metam. lib. Il prope finem.
- ↑ 1092 Magnanimum valido Chrysaori etc. Hi versus suo de loco moti sunt, res enim et dicta est, et omnino aliena heic a poëtae proposito. Chrysaor non mortalis vir est, sed immortali natura praeditus per Hesiodum, quare eius proles non est censenda in numero filiorum, qui ex deabus cum hominibus coniunctis orti sunt.
- ↑ 1097 Memnona Tithono genuit etc. Aurora e Tithono duos heic filios suscepisse affirmatur, Memnonem et Hemathionem, quos ideo cum aliis interpretibus Aurorae filios dictos esse puto, quod ambo in superiori Aegypto, aut Aethiopia, quae regiones collatae Graeciae ad solem orientem spectant, regnaverint. Fortasse et Hemathionis nomen est a Syriaca appellatione Hhemat, inquit Clericus, ut vocabatur Syriae urbs, ad quam pertingebant septentrionales fines Palaestinae. Sed ego potius hoc nomen deduxerim ab ἤματος seu die, quod ab oriente nascatur dies. Memnonis et Homerus in Iliade, et Virgilius in Aen. mentionem fecerunt. Eadem autem Aurora e Cephalo protulit Phaethontem, sed, ut videtur, diversum ab illo, qui Solis, et Climenes filius ab Ovidio Metam. lib. II dicitur, quique mundum conflagrare fecit, ictusque a Iovis fulmine in Eridanum decidit. An hic Phaethon est sidus Veneri sacrum, nimirum Phosphorus? Lege quae de illo dicat Dupuisius in opere alias citato pag. 521. An potius ille, quem in Sole regnasse dicit Lucianus Hist. Ver. lib. 1, bellumque gessisse cum Lunicolis?