Haec pagina emendata est
Omnia Tyrrhenum vasta ditione tenebant.
1135Olli Nausithoum pariter[1] formosa Calypso,
Nausinoumque super, vitales fudit in oras.
Hanc sobolem divae[2] mixtae mortalibus olim
Ediderunt. nunc o blando vos carmine musae
Femineum cantate genus, paribusque referte
1140Laudibus aërii linquentes culmina Olympi.
- ↑ 1135 Olli Nausithoum pariter etc. Nausithous et Nausinous exnympha Calypso item Vlyssis filii. Libenter quidem Clerico assentior, hos ita fuisse vocatos, quod Vlysses animum seu cogitationem haberet semper in nave celeri. Alius fuit Nausithous ille, de quo Homerus Odyss. lib. vii dicit:
Primum Nausithoum fudere in luminis oras
Neptunus terrae domitor Peribaeaque forma
Egregia, extremi clarum genus Eurymedontis,
Qui quomdam imperio tenuit fera regna gigantum.
Ex hoc enim ab Homero dicitur natus Alcinous, qui Phaeacibus seu Corcyrae imperabat, quum in eam insulam Vlysses naufragio compulsus appulit. - ↑ 1137 Hanc sobolem divae etc. Hactenus generationem illorum, qui ex hominibus ac deabus nati putabantur, recensuit Hesiodus. Heic vero Theogoniae finem faciens videtur polliceri, se feminarum illustrium laudes celebraturum: cuius fortasse carminis ea nobis pars una superest, quae Scutum Herculis inscribitur, incipitque, ut nunc exstat, a laudibus Alcmenae; pertinetque ad quartum Catalogum. Vide Fabr. Bibl. Gr. lib. II cap. VII, ubi veteris auctoris scholium quod in Aldina editione Ἀσπίδι subiicitur, integrum legitur: τῆς Ἁσπίδος ἡ ἀρχὴ ἐν τῷ δ' καταλόγῳ φέρεται etc.