Haec pagina emendata est
HESIODI ASCRAEI
OPERA AC DIES.
Musae, clarisonae[1] cantu, properate relicta
Pieria, laudemque patri iam dicite vestro;
Per quem mortales[2] obscura in nocte silentur
Et volitant clari fama, generosaque iactant
5Facta, vel indecores ullo sine nomine vivunt,
Ipsius annuerit ceu mens et dia voluntas.
Nam facile extollit depressum, et deprimit idem
- ↑ 1 Musae, clarisonae etc. Multi omni tempore dubitarunt utrum Hesiodi esset hoc exordium: nam et Aristarchus et Plutarchus et Pausanias aliique scriptores decem priores versus in vetustissimo codice deesse affirmant. Accedit etiam, Rhapsodos alienis poëmatibus adsuere consuevisse prooemia; quod et Pindarus docuit Od. 11 Nem. Quid igitur? Dicemusne poëtam a duplici contentionum genere sine ullo exordio, contra quam fit plerumque a graecis etiam in minimis poëmatibus, carmen esse auspicatum? Mihi sane id vehementer incredibile videtur.
- ↑ 3 Per quem mortales etc. Potestas supremi numinis egregie per has hominum fortunae vicissitudines declaratur ; quemadmodum saepe factum in sacris etiam paginis legimus. Mitto illa Horatii: Valet ima summis mutare.