Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/182

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Elatum, ditatque inopem, ditemque fatigat;
Erigit et curvum facile, curvatque superbum
 10Iupiter altisono residens in vertice Olympi.

Audi o cuncta videns, cuncta et pater optime noscens
Vota hominum, sanctoque tuens[1] tu numine iura
Dirige, ego fratrem dum Persen vera monebo.

Non unum[2] in terris litis genus, una nec acris
 15Pugna animi, sed enim duplex est: altera laude,
Altera digna probris, hominumque ardentia corda
Vtraque diversis certatim viribus urget.
Haec etenim bellumque malum et feralia caedis
Damna fovet crudelis: eam non ullus amore
 20Dignatur, certa sed tantum lege coacti

  1. 12 ...sanctoque tuens etc. Vt a iudicibus serventur iura, recte quidem poëta a love postulat, non enim id in poëtae potestate: quod ad ipsum attinet, est veritatem dicere, idque se facturum pollicetur fratrem exhortans ad eamdem amplectendam. Ceterum scio adversari hanc interpretationem Danieli Heinsio, cui, re melius expensa, etiam Graevius assentitur; mihi tamen communior placet sententia.
  2. 14 Non unum etc. Duo contentionum genera esse docet poëta, quorum alterum dignum etiam sapientis laude, alterum vero vituperandum. Primum homines ad honestam aemulationem excitat, torporemque luem animorum acerbissimam excutit; secundum malam quamdam in nobis invidentiam creat, aliorumque inimicos nos facit, non ut eodem modo nobis sit bene, sed iis ut male sit, contra excitans. Duo exempla afferuntur: primum ad bonam contentionem referendum; alterum ad pravam videtur.