Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Nonne manus operi admoveas si luce vel una,
 55Copia sufficeret lauto tibi dives in annum[1]
Suspenso ad fumum temone, boumque labore
Mulorumque simul posito? sed enim Iovis ira
Perdidit has curas[2], illum quum fraude Prometheus[3]
Decepit quondam. subito actus corda furore

  1. 55 ... in annum etc. Apud Graecos venustissime divites οἱ εἰς ἐνιαυτὸν ἔκοντες dicuntur, et pauperes οἱ εὶς ἡμέραν. Hoc autem in loco monet poëta, fieri posse, ut quis vel ex unius diei labore, vel piscando vel aliter industriam exercendo, lucri tantum referat, quantum sit otioso satis in annum integrum.
  2. 58 Perdidit has curas etc. Iupiter hominum generi iratus ob scelus Promethei utilissimum laboris hunc amorem ex eorum mente abolevit, insevitque luxum ceteraque vitia, de quibus inferius, ubi de expeditione Pandorae.
  3. - - - ... fraude Prometheus etc. Promethei seu fabula seu allegoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen verum Promethei fuisse Magog; quia 1° ut Iapheti filius Magog, ita lapeti Prometheus; 2° Caucaso Prometheus affixus fuisse fingitur, quod vel ipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit; 3° dicitur ignem e caelo detulisse, quia, metallis circa illum montem effossis, artem metalla igne excoquendi illic aut invenit aut restituit. Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica significatione nimirum moug vel magag, quod est liquefieri, contabescere etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recte animadvertit Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cupiditatum, id est, vis animi humani inconsulta et praeceps, quae non obsequitur aliquando parti superiori meliorique mentis et rationis sub Promethei nomine designatae.