Haec pagina emendata est
60Tristia terrigenis pro crimine damna paravit,
Absconditque ignem: nostros quem rursus ad usus
Audax Iapeti proles subduxit ab arce
Aetheria in ferula servans, fallensque Tonantem
Fulmine gaudentem saevaque ita voce loquutum.
65Iapetionide, longe magis omnibus astu
Heu vafer! audaci nequidquam fraude superbis,
Ac vetitum gaudes ignem furatus. id ipsi
Quippe erit exitioque tibi sobolique nepotum,
Pro rapto queis igne dabo mala, scilicet omnes[1]
70Vt laeti exultent animo sua damna sequentes[2].
Sic fatus risit[3] divum pater atque hominum rex,
- ↑ 69 . . . . . scilicet omnes etc. Magnum quidem supplicium, ut quis putet se tum gaudere maxime, quum prudens et sciens, quemadmodum loquitur M. Tullius, in exitium ruit voluntarium.
- ↑ 70 ... sua damna sequentes etc. Pandoram videlicet, quae quid sit, imo potius quid cuique esse videatur, lege inter se dissidentes digladiantesque tum veteres tum recentiores interpretes. Sua sit Heinsio fortuna, sua singulis monstra: mihi non aliud Pandora nisi amor immoderatus mulierum seu ipsa muliebris luxuries, qua lomines in perniciem ruunt, ut videre est in Hesiodi Theogon. V. 590 etc.
- ↑ 71 Sic fatus risit etc. Indignantis etiam est ridere, si sciat facile se ulcisci posse. Ita Homerus, Virgilius, aliique poëtae saepissime. Sequitur vero elegans Pandorae descriptio, ubi Vulcano cura datur effingendi e limo corpus formosissimae virginis, vocemque animumque infundendi; Palladi eamdem artibus femineis excolendi; Veneri plenam venustatis reddendi, eamdemque tum in corporis cultu immodico, tum in animi motibus ardentiorem efficiendi; Mercurio deut est effrons ac deorum vaferrimus, cura datur astu impudentiaque Pandoram imbuendi. Ad quae omnia quum etiam Gratiae eademque Suada suas contulerunt illecebras, dolendum potius quam mirandum, ab hujusmodi monstro deceptum fuisse Epimetheum, a quo vel prudentissimi homines decipi potuerunt, quotidieque capiuntur. Vide sis etiam M. Garbitii explicationem allegoricam huius fabulae in adnot. ad verbum Hoaiorov pag. 102 editionis Hesiodi Patavinae quae tota fere in eo est, ut ostendat hominis fuisse primum puriorem naturam; deinde lascivia mentis abusam ingenio et cognitionis vi degenerasse quodammodo ab illa veteri simplicitate sescque effudisse ad rerum etiam noxiarum inventionem etc.