Haec pagina emendata est
At manibus virgo plenae postquam ora resolvit
Pyxidis, exitium sparsit. spes una relicta[1]
110Delituit fundo, sedemque immota priorem
Servavit nusquam fugiens per inania pennis.
Ostia quippe prius clausit sic iussa Tonantis
Imperio insidians virgo. mala cetera sese[2]
Effudere, interque homines errantia gliscunt,
115Terrarumque sinus implent pelagusque profundum
Nec facie simili nec vi; noctuque diuque
Pallida morborum volitant nos agmina circum,
Incumbuntque caput supra sine murmure. vocem
Scilicet exemit tacitis Saturnia proles,
120Ipsius a certa ne quis foret exitus ira.
Possum etiam nunc rite alia admiranda referre,
Ni refugis: tu dicta tua sub mente repone.
Vt simul exorti[3] dii sunt hominesque caduci,
- ↑ 109 ... spes una relicta etc. Ideo fortasse, ut vel esset aliquo in malis levamento, vel eadem freti homines facilius darent se vitiis magna enim et malorum medela et vitiorum illecebra spes est. Illud Lini, apud Iamblichum de Vita Pythagorae, notum:
Ἔλπεσθαι χρὴ πάντ', ἐπεὶ οὐκ ἔστ᾽ οὐδὲν ἄελπτον etc.
Omnia fas sperare; haud insperabile quidquam est. - ↑ 113 ... mala cetera sese etc. Hinc illa Horatii: post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors etc.
- ↑ 123 Vt simul exorti etc. Non supremum quidem numen illud, quod et primum et aeternum et potentissimum extitisse ante omnem rerum naturam veteres multi et philosophi et poëtae fatebantur; sed illa incredibilis deorum turba, qua caelum, graeci potissimum, impleverunt.