Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/195

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Post ipsis reddens melioris tempora vitae
Iupiter, avectos procul hinc, qua meta recessit
Vltima terrarum, secreta in sede locavit,
 200Regnat ubi superum longe Saturnus ab arce.
Sic placidi nullis agitati pectora curis
Trans vastum oceanum celebrant loca laeta piorum,
Felices heroes: ibi ter poma per annum,
Florentesque parit foetus iustissima tellus.

 205Ipse utinam[1] generi quinto non vivus adessem
Nunc hominum periisse prius, vel serius auras
Aspexisse, foret satius: nunc ferrea namque
Progenies luctus inter noctesque diesque
Tristis agit; violenta deum sic ira fatigat
 210Correptamque malis agitat. tamen his quoque finem[2]

  1. 205 Ipse utinam etc. Ergo Hesiodus post Troianum bellum seu quinta aetate vixit. Haec ferrea dicitur aetas ab Hesiodo, quae non aliam ob caussam deterior omnibus ab eodem statuitur, nisi quod vetera omnia laudare homines, ac nova vituperare solent, irascique iis quibuscum versantur iam senes.
  2. 210 . . . tamen his quoque finem etc. Hincne illa Virgilii in Salonini genethliaco? Vltima cumaei venit iam carminis aetas, et quae sequuntur. Certe et carmen cumaeum esse Hesiodi potest, cuius pater e Cuma, et ex hac aetatum continua mutatione heic a poëta descripta versibus Virgilii multa lux affulget, qui, hac adhibita veluti clave, recte omnes explicantur. Saecula enim mala, perpetua temporum vicissitudine, per nostrum poëtam paullatim ad bona atque adeo optima regrediuntur, quod futurum in Salonini ortu, vel eius potius, de quo non satis noto disseritur in illa ecloga, Virgilius auguratur.