Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 230Vestibus in niveis fulgentia corpora tollent
Et Pudor et Nemesis. mortalibus aspera clades
Linquetur, saevo nec erit medicina dolori.

Nunc autem haec vobis, quamquam ipsi pectora stulta
Haud geritis, dicam, reges. in nubila quondam
 235Aerios alte per tractus unguibus uncis
Dauliadem accipiter raptam dum portat, et illa
Flet miserum et curvo dolet ungui saucia, raptor
Sic illam increpuit violento turbidus ore.

Quid strepis o frustra[1]? multo nunc fortior alter
 240Te cohibet; quaque ipse fero sublimis, eundum
Nempe tibi, quamvis tam dulcia[2] carmina cantas.
Iamque velit si mens, discerptam aut ore vorabo,
Aut mittam. demens, quisquis contendere gaudet
Cum meliore; caret quaesito victus honore,
 245Ac patitur duros praeter convicia luctus.

Sic ait alta secans praelongis nubila pennis
Accipiter. tu Persa audi quae iusta, nec umquam
Indecores foveas, quos fert iniuria, sensus.
Illa etenim miseroque homini damnosa, nec ipsam

  1. 239 Quid strepis o frustra etc. Notissima haec fabella, qua docemur ius fortioris validissimum esse; et qui in alterius est potestate, si iniuste puniatur, dolendum illi quidem, sed ferendum tamen: potentiori enim resistere, insanum est. Ceterum ii etiam, qui praesunt, quales non esse debent, ex eadem fabella discant.
  2. 241 ... quamvis tam dulcia etc. Ideo haec a poëta addita, ut ostendat nullum esse tantum meritum, quod valeat contra vim.