Jump to content

Pagina:Hesiodus Zamagna.pdf/198

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 250Ferre bonus facile potis est, sed pressus eadem
Ingemit, expertus noxam. quae ducit ad aequum
Tramite inoffenso, melior via: saevaque semper
Iustitiae progressa ad finem iniuria cedit,
Stultus et ipse suum post damnum discit. an Horcus
 255Non subito[1] cursu sequitur periuria pravi
Iudicii, trahiturque, homines quocumque trementem
Muneribus capti raptant, male prodita caussa
Iustitiae? quae moesta sequens[2], circum aëre septa
Obscuro, queriturque urbem desertaque tecta
 260Multa viris minitata, illam qui sedibus instant
Pellere, nec recti ad normam dant cuique, quod aequum est.

Tellus illa mihi[3] placeat, rectissima iura

  1. 254 .... an Horcus non subito etc. Όρκος heic diversus et a Plutone et a iureiurando: nomen proprium est numinis, quod Hesiodus fingit religioni iudiciorum praesse. De eodem etiam in Theog. v. 231 et inferius hoc ipso in Opere. Dicitur autem sequi prava iudicia, ut periuros iudices plectat. Sed in oraculo Pythiae, quod est in lib. vi Herodoti, Orci seu iurisiurandi filius dicitur sine nomine, neque ei adesse manus, neque pedes; celeriter tamen consequi, donec corripiens universam perdat sobolem, et domum totam.
  2. 258 ... quae moesta sequens etc. Quemadmodum Horcus, sic et Iustitia, afflicta quamvis et laesa ab iniustis hominibus, scelestos insequitur, nec improbis parcit minitari.
  3. 262 Tellus illa mihi etc. Elegantissima felicissimae regionis descriptio, in qua omnibus recte administratur iustitia. Elucet heic nativa quaedam venustas cum mira naturae simplicitate coniuncta graecorum poëtarum omnino propria. Quid illa quercu glandifera et apifera, si ita loqui fas est, evidentius? quid iis verbis: non caerula ponti etc. aptius ad significandam navigationem iis gentibus potissimum esse necessariam, quae soli foecunditate carent, quum periculi plena sit?